monumenta.ch > Cicero > Epistula 8 > Epistula 15 > Epistula 9 > Epistula 23 > Epistula 9 > Epistula 2 > Epistula 16 > Epistula 1 > Epistula 39 > Epistula 18 > Epistula 19 > Epistula 11 > Epistula 16 > Epistula 20 > Epistula 11 > Epistula 22 > Epistula 12 > Epistula 16 > Epistula 13 > Epistula 4
Cicero, Epistulae, Ad Atticum, Liber 11, Epistula 3 <<<     >>> Epistula 4a

Cicero, Ad Atticum, 11, Epistula 4

0 Scr. in castris Pompei Id. Quint a. 706 (48). CICERO ATTICO SAL.1 accepi ab Isidoro litteras et postea datas binas. ex proximis cognovi praedia non venisse. videbis ergo ut sustentetur per te. de Frusinati, si modo fruituri sumus, erit mihi res opportuna. meas litteras quod requiris, impedior inopia rerum quas nullas habeo litteris dignas, quippe cui nec quae accidunt nec quae aguntur ullo modo probentur. utinam coram tecum olim potius quam per epistulas! hic tua, ut possum, tueor apud hos. cetera Celer. ipse fugi adhuc omne munus eo magis quod ita nihil poterat agi ut mihi et meis rebus aptum esset.
Cicero HOME