monumenta.ch > Cicero > Epistula 12b > Epistula 11b > Epistula 2a > Epistula 4a > Epistula 11c > Epistula 16e > Epistula 5a > Epistula 6a > Epistula 37a > Epistula 11a > Epistula 8a > Epistula 12d > Epistula 1a > Epistula 6a > Epistula 11d > Epistula 7b > Epistula 21a > Epistula 18a > Epistula 12a
Cicero, Epistulae, Ad Atticum, Liber 10, Epistula 12 <<<     >>> Epistula 13

Cicero, Ad Atticum, 10, Epistula 12a

0 Scr. in Cumano prid. Nou. Mai. a. 705(49). CICERO ATTICO SAL.1 sine dubio errasse nos confitendum est. 'at semel, at una in re.' immo omnia quo diligentius cogitata eo facta sunt imprudentius. ἀλλὰ τὰ μὲν προτετύχθαι ἐάσομεν ἀχνύμενοί περ. in reliquis modo ne ruamus. iubes de profectione me providere. quid provideam? ita patent omnia quae accidere possunt ut, ea si vitem, sedendum sit cum dedecore et dolore, si neglegam, periculum sit ne in manus incidam perditorum. sed vide quantis in miseriis simus. optandum interdum videtur ut aliquam accipiamus ab istis quamvis acerbam iniuriam, ut tyranno in odio fuisse videamur. 2 quod si nobis is cursus quem speraram pateret, effecissem aliquid profecto, ut tu optas et hortaris, dignum nostra mora. sed mirificae sunt custodiae et quidem ille ipse Curio suspectus. qua re vi aut clam agendum est et sivi forte ne cum pestate clamaut emistis. in quo si quod σφάλμα , vides quam turpe sit. trahimur, nec fugiendum si quid violentius. 3 de Caelio saepe mecum agito nec, si quid habuero tale, a dimittam. Hispanias spero firmas esse. Massiliensium factum cum ipsum per se luculentum est tum mihi argumento est recte esse in Hispaniis. minus enim auderent, si aliter esset et scirent; nam et vicini et diligentes sunt. odium autem recte animadvertis significatum in theatro. legiones etiam has quas in Italia assumpsit alienissimas esse video. sed tamen nihil inimicius quam sibi ipse. illud recte times ne ruat. si desperarit, certe ruet. quo magis efficiendum aliquid est, fortuna velim meliore, animo Caeliano. sed primum quidque. quod, qualecumque erit, continuo scies. 4 nos iuveni, ut rogas, suppeditabimus et Peloponnesum ipsum sustinebimus. est enim indoles, modo aliquod hoc sit ἦθος ακιμοαν . quod si adhuc nullum est, esse tamen potest, aut ἀρετὴ non est διδακτόν , quod mihi persuaderi non potest.
Cicero HOME