monumenta.ch > Cicero > Epistula 16 > Epistula 4 > Epistula 11 > Epistula 33 > Epistula 15 > Epistula 8 > Epistula 16 > Epistula 5 > Epistula 6 > Epistula 6 > Epistula 3 > Epistula 11 > Epistula 16 > Epistula 5-6 > Epistula 37a > Epistula 7a > Epistula 47a > Epistula 17a > Epistula 16f > Epistula 12c > Epistula 4a > Epistula 16a > Epistula 8b
Cicero, Epistulae, Ad Atticum, Liber 10, Epistula 8a <<< >>> Epistula 9
Cicero, Ad Atticum, 10, Epistula 8b
0 Scr. ex itinere xv K Maias a. 705 (49). CAESAR IMP. SAL. D. CICERONI IMP.1 etsi te nihil temere, nihil imprudenter facturum iudicaram, tamen permotus hominum fama scribendum ad te existimavi et pro nostra benevolentia petendum ne quo progredereris proclinata iam re quo integra etiam progrediendum tibi non existimasses. namque et amicitiae graviorem iniuriam feceris et tibi minus commode consulueris, si non fortunae obsecutus videberis (omnia enim secundissima nobis, adversissima illis accidisse videntur), nec causam secutus (eadem enim tum fuit cum ab eorum consiliis abesse iudicasti), sed meum aliquod factum condemnavisse; quo mihi gravius abs te nil accidere potest. 2 quod ne facias pro iure nostrae amicitiae a te peto. postremo quid viro bono et quieto et bono civi magis convenit quam abesse a civilibus controversiis? quod non nulli cum probarent, periculi causa sequi non potuerunt; tu explorato et vitae meae testimonio et amicitiae iudicio neque tutius neque honestius reperies quicquam quam ab omni contentione abesse. xv Kal. Maias ex itinere.
Cicero HOME