monumenta.ch > Cicero > Epistula 2 > Epistula 22 > Epistula 17 > Epistula 19 > Epistula 23 > Epistula 26 > Epistula 25 > Epistula 16 > Epistula 10 > Epistula 28 > Epistula 22a > 1 > Epistula 21 > Epistula 25a > Epistula 24 > Epistula 30 > Epistula 24a > 9 > Epistula 1 > Epistula 6 > Epistula 1 > Epistula 1 > Epistula 8 > Epistula 9 > Epistula 4 > Epistula 8 > Epistula 9 > Epistula 1a > Epistula 4 > Epistula 14 > Epistula 5 > Epistula 1 > Epistula 1 > Epistula 7 > Epistula 6 > Epistula 6 > Epistula 29 > Epistula 4 > Epistula 7 > Epistula 1 > Epistula 4a > Epistula 1 > Epistula 6 > Epistula 6 > Epistula 3 > Epistula 1 > Epistula 1 > Epistula 3 > Epistula 6
Cicero, Epistulae, Ad Atticum, Liber 10, Epistula 5 <<<     >>> Epistula 7

Cicero, Ad Atticum, 10, Epistula 6

0 Scr. in Cumano medio m. Apr. a. 705 (49). CICERO ATTICO SAL.1 me adhuc nihil praeter tempestatem moratur. astute nihil sum acturus, fiat in Hispania quidlibet: et tamenrecitet et. meas cogitationes omnis explicavi tibi superioribus litteris. quocirca hae sunt breves, et tamen quia festinabam eramque occupatior. 2 de Quinto filio fit a me quidem sedulo; sed nosti reliqua. quod dein me mones, et amice et prudenter me mones, sed erunt omnia facilia si ab uno illo cavero. Magnum opus est, mirabilia multa, nihil simplex, nihil sincerum. vellem suscepisses iuvenem regendum; pater enim nimis indulgens, quicquid ego adstrinxi relaxat. si sine illo possem, regerem; quod tu potes. sed ignosco; magnum, inquam, opus est. 3 Pompeium pro certo habemus per Illyricum proficisci in Galliam. ego nunc qua et quo videbo.
Cicero HOME