monumenta.ch > Cicero > Epistula 1 > Epistula 5
Cicero, Epistulae, Ad Atticum, Liber 10, Epistula 4 <<<     >>> Epistula 6

Cicero, Ad Atticum, 10, Epistula 5

0 Scr. in Cumano xv K Mai a. 705 (49). CICERO ATTICO SAL.1 de tota mea cogitatione scripsi ad te antea satis, ut mihi visus sum, diligenter. de die nihil sane potest scribi certi praeter hoc, non ante lunam novam. 2 Curionis sermo postridie eandem habuit fere summam, nisi quod apertius significavit se harum rerum exitum non videre. quod mihi mandas de Quinto regendo, ' Ἀρκαδίαν'. tamen nihil praetermittam. atque utinam tu, sed molestior non ero. epistulam ad Vestorium statim detuli, ac valde requirere solebat. 3 commodius tecum Vettienus est locutus quam ad me scripserat. sed mirari satis hominis neglegentiam non queo. Cum enim mihi Philotimus dixisset se HS L emere de Canuleio deversorium illud posse, minoris etiam empturum si Vettienum rogassem, rogavi ut, si quid posset, ex ea summa detraheret. promisit. ad me nuper se HS XXX emisse; ut scriberem cui vellem addici; diem pecuniae Idus Novembn esse. rescripsi ei stomachosius cum ioco tamen familiari. nunc quoniam agit liberaliter, nihil accuso hominem scripsique ad eum me a te certiorem esse factum. tu de tuo itinere quid et quando cogites velim me certiorem facias. A. d. xv K. Maias.
Cicero HOME