monumenta.ch > Cicero > Epistula 5 > Epistula 1a > Epistula 4 > Epistula 3 > Epistula 45 > Epistula 17 > Epistula 9 > Epistula 52 > Epistula 8 > Epistula 7 > Epistula 37 > Epistula 1 > Epistula 8 > Epistula 8 > Epistula 20 > Epistula 2b > Epistula 9 > Epistula 2 > Epistula 24 > Epistula 18 > Epistula 26 > Epistula 31 > Epistula 1 > Epistula 34 > Epistula 51 > Epistula 28 > Epistula 2 > Epistula 7 > Epistula 5 > Epistula 12 > Epistula 14-15 > Epistula 2 > Epistula 2 > Epistula 38 > Epistula 4 > Epistula 46 > Epistula 8 > Epistula 3
Cicero, Epistulae, Ad Atticum, Liber 10, Epistula 2 <<<     >>> Epistula 3a

Cicero, Ad Atticum, 10, Epistula 3

0 Scr. in Arcano vii Id. Apr. a. 705 (49). CICERO ATTICO SAL.1 cum quod scriberem plane nihil haberem, haec autem reliqua essent quae scire cuperem, profectusne esset, quo in statu urbem reliquisset, in ipsa Italia quem cuique regioni aut negotio praefecisset, ecqui essent ad Pompeium et ad consules ex senatus consulto de pace legati, ut igitur haec scirem dedita opera has ad te litteras misi. feceris igitur commode mihique gratum si me de his rebus et si quid erit aliud quod scire opus sit feceris certiorem. ego in Arcano opperior dum ista cognosco.
Cicero HOME