monumenta.ch > Cicero > Epistula 12b > Epistula 11b > Epistula 2a > Epistula 4a > Epistula 11c > Epistula 16e > Epistula 5a > Epistula 6a > Epistula 37a > Epistula 11a > Epistula 8a > Epistula 12d > Epistula 1a > Epistula 6a > Epistula 11d > Epistula 7b > Epistula 21a > Epistula 18a > Epistula 12a > Epistula 1a
Cicero, Epistulae, Ad Atticum, Liber 10, Epistula 1 <<<     >>> Epistula 2

Cicero, Ad Atticum, 10, Epistula 1a

0 Scr. in Laterio Quinti fratris prid. Non. Apr. a. 705 (49). CICERO ATTICO SAL.1 tu cum Sexto servasti gravitatem eandem quam mihi praecipis. celer tuus disertus magis est quam sapiens. de iuvenibus quae ex Tullia audisti vera sunt. †Mucianum†istud quod scribis non mihi videtur tam re esse triste quam verbo. haec est ἄλη in qua nunc sumus mortis instar. aut enim mihi libere inter malos πολιτευτέον fuit aut vel periculose cum bonis. aut nos temeritatem bonorum sequamur aut audaciam improborum insectemur. utrumque periculosum est, at hoc quod agimus turpe nec tamen tutum. istum qui filium Brundisium de pace misit (de pace idem sentio quod tu, simulationem esse apertam, parari autem acerrime bellum), me legatum iri non arbitror, cuius adhuc, ut optavi, mentio facta nulla sit. eo minus habeo necesse scribere aut etiam cogitare quid sim facturus, si acciderit ut leger.
Cicero HOME