monumenta.ch > Cicero > Epistula 5 > Epistula 2 > Epistula 13 > Epistula 5 > Epistula 17 > Epistula 22 > Epistula 13 > Epistula 9 > Epistula 4 > Epistula 32 > Epistula 47 > Epistula 11 > Epistula 37 > Epistula 17 > Epistula 9 > Epistula 7 > Epistula 21 > Epistula 16
Cicero, Epistulae, Ad Atticum, Liber 9, Epistula 15 <<<     >>> Epistula 17

Cicero, Ad Atticum, 9, Epistula 16

0 Scr. in Formiano vii K. Apr. a. 705 (49). CICERO ATTICO SAL.1 cum quod scriberem ad te nihil haberem, tamen ne quem diem intermitterem has dedi litteras. a. d. vi K. Caesarem Sinuessae mansurum nuntiabant. ab eo mihi litterae redditae sunt a. d. vii K. quibus iam 'opes' meas, non ut superioribus litteris 'opem' exspectat. cum eius clementiam Corfiniensem illam per litteras conlaudavissem rescripsit hoc exemplo: CAESAR IMP. CICERONI IMP. SAL. DIC. 2 recte auguraris de me (bene enim tibi cognitus sum) nihil a me abesse longius crudelitate. atque ego cum ex ipsa re magnam capio voluptatem tum meum factum probari abs te triumpho gaudio. neque illud me movet quod ii qui a me dimissi sunt discessisse dicuntur ut mihi rursus bellum inferrent. nihil enim malo quam et me mei similem esse et illos sui. 3 tu velim mihi ad urbem praesto sis ut tuis consiliis atque opibus, ut consuevi, in omnibus rebus utar. Dolabella tuo nihil scito mihi esse iucundius. hanc adeo habebo gratiam illi; neque enim aliter facere poterit. tanta eius humanitas, is sensus, ea in me est benevolentia.
Cicero HOME