monumenta.ch > Cicero > Epistula 16 > Epistula 11 > Epistula 10 > Epistula 25 > Epistula 16 > Epistula 11 > Epistula 39 > Epistula 11 > Epistula 15 > Epistula 18a > Epistula 15 > Epistula 17 > Epistula 16a > Epistula 12 > Epistula 37a > Epistula 17 > Epistula 12a > Epistula 19 > Epistula 13 > Epistula 18 > Epistula 14 > Epistula 18 > Epistula 13 > Epistula 14
Cicero, Epistulae, Ad Atticum, Liber 9, Epistula 13a <<< >>> Epistula 15
Cicero, Ad Atticum, 9, Epistula 14
0 Scr. in Formiano viii K. Apr. a. 705 (49). CICERO ATTICO SAL.1 miseram ad te viiii K. exemplum epistulae Balbi ad me et Caesaris ad eum. ecce tibi eodem die Capua litteras accepi ab Q. Pedio Caesarem ad se pridie Idus Martias hoc exemplo: Pompeius se oppido tenet. nos ad portas castra habemus. conamur opus magnum et multorum dierum propter altitudinem maris. sed tamen nihil est quod potius faciamus. ab utroque portus cornu moles iacimus, ut aut illum quam primum traicere quod habet Brundisi copiarum cogamus aut exitu prohibeamus. 2 ubi est illa pax de qua Balbus scripserat torqueri se? ecquid acerbius, ecquid crudelius? atque eum loqui quidam αὐθεντικως narrabat Cn. Carbonis, M. Bruti se poenas persequi omniumque eorum in quos Sulla crudelis hoc socio fuisset; nihil Curionem se duce facere quod non hic Sulla duce fecisset; ad ambitionem, quibus exsili poena superioribus legibus non fuisset, ab illo patriae proditores de exsilio reductos esse; queri de Milone per vim expulso; neminem tamen se violaturum nisi qui arma contra. haec Baebius quidam a Curione iii id. profectus, homo non infans sedquis ulli non dicat. plane nescio quid agam. illim equidem Gnaeum profectum puto. quicquid est biduo sciemus. a te nihil ne Anteros quidem litterarum; nec mirum. quid enim est quod scribamus? ego tamen nullum diem praetermitto. 3 scripta epistula litterae mihi ante lucem a Lepta Capua redditae sunt Idib. Mart. Pompeium a Brundisio conscendisse, at Caesarem a. d. vii Kal. Aprilis Capuae fore.
Cicero HOME