monumenta.ch > Cicero > Epistula 8 > Epistula 15 > Epistula 9 > Epistula 23 > Epistula 9 > Epistula 2 > Epistula 16 > Epistula 1 > Epistula 39 > Epistula 18 > Epistula 19 > Epistula 11 > Epistula 16 > Epistula 20 > Epistula 11 > Epistula 22 > Epistula 12 > Epistula 16 > Epistula 13 > Epistula 4 > Epistula 11 > Epistula 7 > Epistula 13 > Epistula 6 > Epistula 13 > Epistula 8
Cicero, Epistulae, Ad Atticum, Liber 9, Epistula 7b <<<     >>> Epistula 9

Cicero, Ad Atticum, 9, Epistula 8

0 Scr. in Formiano prid. Id. Mart. a. 705 (49). CICERO ATTICO SAL.1 cenantibus ii Idus nobis ac noctu quidem Statius a te epistulam brevem attulit. de L. Torquato quod quaeris, non modo Lucius sed etiam Aulus profectus est, . . . alter multos. de Reatinorum corona quod scribis, moleste fero in agro Sabino sementem fieri proscriptionis. senatores multos esse Romae nos quoque audieramus. ecquid potes dicere cur exierint? 2 in his locis opinio est coniectura magis quam nuntio aut litteris Caesarem Formiis a. d. xi Kal. Aprilis fore. hic ego vellem habere Homeri illam Minervam simulatam Mentori cui dicerem, Μέντορ, πῶς τ' ἄρ' ἴω, πῶς τ' ἂρ προσπτύξομαι αὐτόν; nullam rem umquam difficiliorem cogitavi, sed cogito tamen nec ero, ut in malis, imparatus. sed cura ut valeas. puto enim diem tuum heri fuisse.
Cicero HOME