monumenta.ch > Cicero > Epistula 33 > Epistula 10 > Epistula 15 > Epistula 23 > Epistula 8 > Epistula 11 > Epistula 12a > Epistula 25 > Epistula 2 > Epistula 7 > Epistula 29 > Epistula 25 > Epistula 5 > Epistula 4 > Epistula 3 > Epistula 21 > Epistula 12b > Epistula 13a > Epistula 11a > Epistula 16 > Epistula 17 > Epistula 20 > Epistula 18 > Epistula 13 > Epistula 14 > Epistula 11d > Epistula 12 > Epistula 19 > Epistula 10 > Epistula 12b > Epistula 11 > Epistula 15 > Epistula 11b > Epistula 12d
Cicero, Epistulae, Ad Atticum, Liber 8, Epistula 12c <<<     >>> Epistula 13

Cicero, Ad Atticum, 8, Epistula 12d

0 Scr. Lucentcie xiii K. Mart. 705 (49). CN. MAGNUS PROCOS. S. D. L. DOMITIO PROCOS.1 litterae mihi a te redditae sunt a. d. XIII Kal. Martias in quibus scribis Caesarem apud Corfinium castra posuisse. quod putavi et praemonui fit, ut nec in praesentia committere tecum proelium velit et omnibus copiis conductis te implicet, ne ad me iter tibi expeditum sit atque istas copias coniungere optimorum civium possis cum his legionibus de quarum voluntate dubitamus. quo etiam magis tuis litteris sum commotus. neque enim eorum militum quos mecum habeo voluntate satis confido ut de omnibus fortunis rei publicae dimicem neque etiam qui ex dilectibus conscripti sunt consulibus convenerunt. 2 qua re da operam, si ulla ratione etiam nunc efficere potes, ut te explices, hoc quam primum venias, ante quam omnes copiae ad adversarium conveniant. neque enim celeriter ex dilectibus hoc homines convenire possunt et, si convenirent, quantum iis committendum sit qui inter se ne noti quidem sunt contra veteranas legiones non te praeterit.
Cicero HOME