monumenta.ch > Cicero > Epistula 1 > Epistula 10
Cicero, Epistulae, Ad Atticum, Liber 8, Epistula 9 <<<     >>> Epistula 11

Cicero, Ad Atticum, 8, Epistula 10

0 Scr. in Formiano iv K. Mart. a. 705 (49). CICERO ATTICO SAL.1 Dionysius cum ad me praeter opinionem meam venisset, locutus sum cum eo liberalissime; tempora exposui, rogavi ut diceret quid haberet in animo; me nihil ab ipso invito contendere. respondit se quod in nummis haberet nescire quo loci esset; alios non solvere, aliorum diem nondum esse. dixit etiam alia quaedam de servulis suis qua re nobiscum esse non posset. morem gessi; dimisi a me ut magistrum Ciceronum non libenter, ut hominem ingratum non invitus. volui te scire et quid ego de eius facto iudicarem.
Cicero HOME