monumenta.ch > Cicero > Epistula 15 > Epistula 13 > Epistula 52 > Epistula 24 > Epistula 30 > Epistula 37 > Epistula 18 > Epistula 16a > Epistula 21 > Epistula 11 > 11 > Epistula 18 > Epistula 13 > Epistula 13a > Epistula 17 > Epistula 11 > Epistula 19 > Epistula 16f > Epistula 13 > Epistula 22 > Epistula 17 > 17 > Epistula 15 > Epistula 19 > Epistula 24 > Epistula 21 > Epistula 16 > Epistula 23 > Epistula 21 > Epistula 22 > Epistula 26 > Epistula 10 > Epistula 16d > Epistula 13b > Epistula 23 > Epistula 43 > Epistula 25 > Epistula 16b > Epistula 26
Cicero, Epistulae, Ad Atticum, Liber 7, Epistula 25 <<<    

Cicero, Ad Atticum, 7, Epistula 26

0 Scr. in Formiano xv K. Mart. a, 705 (49). CICERO ATTICO SAL.1 non venit idem usu mihi quod tu tibi scribis, 'quotiens exorior.' ego enim nunc primum paulum exorior et maxime quidem iis litteris quae Roma adferuntur de Domitio, de Picentium cohortibus. omnia erant facta hoc biduo laetiora. itaque fuga quae parabatur repressa est; Caesaris interdicta, 'si te secundo lumine hic offendero' respuuntur; bona de Domitio, praeclara de Afranio fama est. 2 quod me amicissime admones ut mihi integrum quoad possim servem, gratum est; quod addis, ne propensior ad turpem causam videar, certe videri possum. ego me ducem in civili bello quoad de pace ageretur negavi esse, non quin rectum esset sed quia quod multo rectius fuit id mihi fraudem tulit. plane eum quoi noster alterum consulatum deferret et triumphum (at quibus verbis! 'pro tuis rebus gestis amplissimis') inimicum habere nolueram. ego scio et quem metuam et quam ob rem. sin erit bellum, ut video fore, partes meae non desiderabuntur. 3 de HS XX Terentia tibi rescripsit. Dionysio, dum existimabam vagos nos fore, nolui molestus esse; tibi autem crebro ad me scribenti de eius officio nihil rescripsi, quod diem ex die exspectabam ut statuerem quid esset faciendum. nunc, ut video, pueri certe in Formiano videntur hiematuri. et ego? nescio. si enim erit bellum, cum Pompeio esse constitui. quod habebo certi faciam ut scias. ego bellum foedissimum futurum puto, nisi qui, ut tu scribis, Parthicus casus exstiterit.
Cicero HOME