monumenta.ch > Cicero > Epistula 15 > Epistula 13 > Epistula 52 > Epistula 24 > Epistula 30 > Epistula 37 > Epistula 18 > Epistula 16a > Epistula 21 > Epistula 11 > 11 > Epistula 18 > Epistula 13 > Epistula 13a > Epistula 17 > Epistula 11 > Epistula 19 > Epistula 16f > Epistula 13 > Epistula 22 > Epistula 17 > 17 > Epistula 15 > Epistula 19 > Epistula 24 > Epistula 21 > Epistula 16 > Epistula 23 > Epistula 21 > Epistula 22
Cicero, Epistulae, Ad Atticum, Liber 7, Epistula 21 <<< >>> Epistula 23
Cicero, Ad Atticum, 7, Epistula 22
0 Scr. in Formiano vi Id. Febr. vesperi aut v Id. mane a. 705 (49). CICERO ATTICO SAL.1 pedem in Italia video nullum esse qui non in istius potestate sit. de Pompeio scio nihil eumque, nisi in navim se contulerit, exceptum iri puto. O celeritatem incredibilem! huius autem nostrised non possum sine dolore accusare eum de quo angor et crucior. tu caedem non sine causa times, non quo minus quicquam Caesari expediat ad diuturnitatem victoriae et dominationis sed video quorum arbitrio sit acturus. 2 recte sit censeo cedendum de oppidis iis egeo consili. quod optimum factu videbitur facies. Cum Philotimo loquere atque adeo Terentiam habebis Idibus. ego quid agam? qua aut terra aut mari persequar eum qui ubi sit nescio? etsi terra quidem qui possum? mari quo? tradam igitur isti me? fac posse tuto (multi enim hortantur), num etiam honeste? nullo modo. equidem a te petam consilium, ut soleo. explicari res non potest; sed tamen si quid in mentem venit velim scribas et ipse quid sis acturus.
Cicero HOME