monumenta.ch > Cicero > Epistula 15 > Epistula 13 > Epistula 52 > Epistula 24 > Epistula 30 > Epistula 37 > Epistula 18 > Epistula 16a > Epistula 21 > Epistula 11 > 11 > Epistula 18 > Epistula 13 > Epistula 13a > Epistula 17 > Epistula 11 > Epistula 19 > Epistula 16f > Epistula 13 > Epistula 22 > Epistula 17 > 17 > Epistula 15 > Epistula 19
Cicero, Epistulae, Ad Atticum, Liber 7, Epistula 18 <<<     >>> Epistula 20

Cicero, Ad Atticum, 7, Epistula 19

0 Scr. in. Formiano iii Non. Febr. a. 705 (49). CICERO ATTICO SAL.1 nihil habeo quod ad te scribam qui etiam eam epistulam quam eram elucubratus ad te non dederim. erat enim plena spei bonae, quod et contionis voluntatem audieram et illum condicionibus usurum putabam, praesertim suis. ecce tibi iii Nonas Febr. inane accepi litteras tuas, Philotimi, Furni, Curionis ad Furnium, quibus inridet L. Caesaris legationem. plane oppressi videmur nec quid consili capiam scio. nec me hercule de me laboro, de pueris quid agam non habeo. Capuam tamen proficiscebar haec scribens quo facilius de Pompei rebus cognoscerem.
Cicero HOME