monumenta.ch > Cicero > Epistula 23 > Epistula 10 > Epistula 16d > Epistula 13b > Epistula 23 > Epistula 43 > Epistula 25 > Epistula 16b > Epistula 26 > Epistula 25 > 12 > Epistula 16 > Epistula 11a > Epistula 10 > Epistula 18 > Epistula 16 > Epistula 45 > Epistula 11 > Epistula 17a > Epistula 10
Cicero, Epistulae, Ad Atticum, Liber 7, Epistula 9 <<< >>> Epistula 11
Cicero, Ad Atticum, 7, Epistula 10
0 Scr. ad urbem xiv sub noctem aut xiiii ante lucem in K. Febr. a. 705 (49). CICERO ATTICO SAL.1 subito consilium cepi ut ante quam luceret exirem, ne qui conspectus fieret aut sermo, lictoribus praesertim laureatis. de reliquo neque hercule quid agam neque quid acturus sim scio; ita sum perturbatus temeritate nostri amentissimi consili. tibi vero quid suadeam quoius ipse consilium exspecto? Gnaeus noster quid consili ceperit capiatve nescio, adhuc in oppidis coartatus et stupens. omnes, si in Italia consistat, erimus una; sin cedet, consili res est. adhuc certe, nisi ego insanio, stulte omnia et incaute. tu, quaeso, crebro ad me scribe vel quod in buccam venerit.
Cicero HOME