monumenta.ch > Cicero > Epistula 13b > Epistula 13a > Epistula 11a > Epistula 15a > Epistula 9a > Epistula 11d > Epistula 11a > Epistula 9c > Epistula 12b > Epistula 7b > Epistula 12a > Epistula 4a > Epistula 12d > Epistula 12a > Epistula 8a > Epistula 2a > Epistula 9b > Epistula 6a > Epistula 11b > Epistula 12b > Epistula 13a > Epistula 12c > Epistula 18 > Epistula 20 > Epistula 4
Cicero, Epistulae, Ad Atticum, Liber 7, Epistula 3 <<< >>> Epistula 5
Cicero, Ad Atticum, 7, Epistula 4
0 Scr. in Pompeiano iv aut iii Id. Dec. a. 704 (50). CICERO ATTICO SAL.1 Dionysium flagrantem desiderio tui misi ad te nec me hercule aequo animo, sed fuit concedendum. quem quidem cognovi quom doctum, quod mihi iam ante erat notum tum sane plenum offici, studiosum etiam meae laudis, frugi hominem ac, ne libertinum laudare videar, plane virum bonum. Pompeium vidi iiii Idus Decembris. 2 fuimus una horas duas fortasse. magna laetitia mihi visus est adfici meo adventu; de triumpho hortari, suscipere partis suas, monere ne ante in senatum accederem quam rem confecissem, ne dicendis sententiis aliquem tribunum alienarem. quid quaeris? in hoc officio sermonis nihil potuit esse prolixius. de re publica autem ita mecum locutus est quasi non dubium bellum haberemus, nihil ad spem concordiae. plane illum a se alienatum cum ante intellegeret, tum vero proxime iudicasse. venisse Hirtium a Caesare qui esset illi familiarissimus, ad se non accessisse et, cum ille a. d. viii Idus Decembr. vesperi venisset, Balbus de tota re constituisset a. d. vii ad Scipionem ante lucem venire, multa de nocte eum profectum esse ad Caesarem. hoc illi τεκμηριῶδες videbatur esse alienationis. 3 quid multa? nihil me aliud consolatur nisi quod illum, quoi etiam inimici alterum consulatum, fortuna summam potentiam dederit, non arbitror fore tam amentem ut haec in discrimen adducat. quod si ruere coeperit, ne ego multa timeo, quae non audeo scribere. sed ut nunc est, a. d. iii Nonas Ian. ad urbem cogito.
Cicero HOME