monumenta.ch > Cicero > Epistula 4 > Epistula 3 > Epistula 3 > Epistula 41 > Epistula 9a > Epistula 21 > Epistula 16 > Epistula 21 > Epistula 12 > Epistula 17 > Epistula 8 > Epistula 8 > Epistula 7 > Epistula 27 > Epistula 17 > Epistula 45 > Epistula 20 > Epistula 21a > Epistula 52 > Epistula 24 > Epistula 13 > Epistula 18 > Epistula 5 > Epistula 37 > Epistula 44 > Epistula 26 > Epistula 14 > Epistula 23 > Epistula 19 > Epistula 4
Cicero, Epistulae, Ad Atticum, Liber 6, Epistula 3 <<< >>> Epistula 5
Cicero, Ad Atticum, 6, Epistula 4
0 Scr. in itinere paulo post Non. Iun. a. 704 (50). CICERO ATTICO SAL.1 Tarsum venimus Nonis Iuniis. ibi me multa moverunt, magnum in Syria bellum, magna in Cilicia latrocinia, mihi difficilis ratio administrandi, quod paucos dies habebam reliquos annui muneris, illud autem difficillimum, relinquendus erat ex senatus consulto qui praeesset. nihil minus probari poterat quam quaestor Mescinius. nam de Coelio nihil audiebamus. rectissimum videbatur fratrem cum imperio relinquere; in quo multa molesta, discessus noster, belli periculum, militum improbitas, sescenta praeterea. O rem totam odiosam! sed haec fortuna viderit, quoniam consilio non multum uti licet. 2 tu quando Romam salvus ut spero venisti, videbis, ut soles, omnia quae intelleges nostra interesse, imprimis de Tullia mea, cuius de condicione quid mihi placeret scripsi ad Terentiam cum tu in Graecia esses; deinde de honore nostro. quod enim tu afuisti, vereor ut satis diligenter actum in senatu sit de litteris meis. 3 illud praeterea μυστικώτερον ad te scribam, tu sagacius a odorabere. τῆς δάμαρτός μου ὁ ἀπελεύθερος οἶσθα ὃν λέγω ἔδοξέ μοι πρώην, εξ ὧ νἀλογευόμενος παρεφθέγγετο, πεφυρακέναι τας ψήφους ἐκ της ὠνη ς τω νὑπαρχόντων των τοῦ Κροτωνιάτου τυραννοκτόνου. δέδοικα δὴ μήτι νοησ|ς. Εἷς δήπου τοῦτο δὴ περισκεψάμενος τὰ λοιπὰ ἐξασφάλισαι. non queo tantum quantum vereor scribere; tu autem fac ut mihi tuae litterae volent obviae. haec festinans scripsi in itinere atque agmine. Piliae et puellae Caeciliae bellissimae salutem dices.
Cicero HOME