monumenta.ch > Cicero > Epistula 16 > Epistula 11 > Epistula 10 > Epistula 25 > Epistula 16 > Epistula 11 > Epistula 39 > Epistula 11 > Epistula 15 > Epistula 18a > Epistula 15 > Epistula 17 > Epistula 16a > Epistula 12 > Epistula 37a > Epistula 17 > Epistula 12a > Epistula 19 > Epistula 13 > Epistula 18 > Epistula 14 > Epistula 18 > Epistula 13 > Epistula 14 > Epistula 22 > Epistula 29 > Epistula 23 > Epistula 23 > Epistula 13a > Epistula 12 > Epistula 11 > Epistula 10 > Epistula 13b > Epistula 9 > Epistula 15 > Epistula 1 > Epistula 38a > Epistula 12 > Epistula 19 > Epistula 33 > Epistula 19 > Epistula 10 > Epistula 15 > Epistula 23 > Epistula 8 > Epistula 10 > Epistula 11 > Epistula 11 > Epistula 15 > Epistula 17a > Epistula 16a > Epistula 25 > Epistula 25 > Epistula 2 > Epistula 7 > Epistula 29 > Epistula 29 > Epistula 25 > Epistula 13a > Epistula 5
Cicero, Epistulae, Ad Atticum, Liber 5, Epistula 4 <<<     >>> Epistula 6

Cicero, Ad Atticum, 5, Epistula 5

0 Scr. Venusiae ii aut prid. Id. Mai. a. 703 (51). CICERO ATTICO SAL.1 plane deest quod scribam; nam nec quod mandem habeo (nihil enim praetermissum est), nec quod narrem (novi enim nihil), nec iocandi locus est; ita me multa sollicitant. tantum tamen scito, Idibus Maus nos Venusia mane proficiscentis has dedisse. eo autem die credo aliquid actum in senatu. sequantur igitur nos tuae litterae quibus non modo res omnis sed etiam rumores cognoscamus. eas accipiemus Brundisi; ibi enim Pomptinum ad eam diem quam tu scripsisti exspectare consilium est. 2 nos Tarenti quos cum Pompeio διαλόγους de re publica habuerimus ad te perscribemus. etsi id ipsum scire cupio quod ad tempus recte ad te scribere possim, id est quam diu Romae futurus sis, ut aut quo dem posthac litteras sciam aut ne dem frustra. sed ante quam proficiscare, utique explicatum sit illud HS XX et DCCC. hoc velim in maximis rebus et maxime necessariis habeas, ut quod auctore te velle coepi adiutore adsequar.
Cicero HOME