monumenta.ch > Cicero > Epistula 16 > Epistula 11 > Epistula 10 > Epistula 25 > Epistula 16 > Epistula 11 > Epistula 39 > Epistula 11 > Epistula 15 > Epistula 18a > Epistula 15 > Epistula 17 > Epistula 16a > Epistula 12 > Epistula 37a > Epistula 17 > Epistula 12a > Epistula 19 > Epistula 13 > Epistula 18 > Epistula 14 > Epistula 18 > Epistula 13 > Epistula 14 > Epistula 22 > Epistula 29 > Epistula 23 > Epistula 23 > Epistula 13a > Epistula 12 > Epistula 11 > Epistula 10 > Epistula 13b > Epistula 9 > Epistula 15 > Epistula 1 > Epistula 38a > Epistula 12 > Epistula 19 > Epistula 33 > Epistula 19 > Epistula 10 > Epistula 15 > Epistula 23 > Epistula 8 > Epistula 10 > Epistula 11 > Epistula 11 > Epistula 15 > Epistula 17a > Epistula 16a > Epistula 25 > Epistula 25 > Epistula 2
Cicero, Epistulae, Ad Atticum, Liber 5, Epistula 1 <<<     >>> Epistula 3

Cicero, Ad Atticum, 5, Epistula 2

0 Scr. in Pompeiano vi Id. Mat a. 703 (51). CICERO ATTICO SAL.1 A. d. vi Idus Maias, cum has dabam litteras, ex Pompeiano proficiscebar ut eo die manerem in Trebulano apud Pontium. deinde cogitabam sine ulla mora iusta itinera facere. in Cumano cum essem, venit ad me, quod mihi pergratum fuit, noster Hortensius; cui deposcenti mea mandata cetera universe mandavi, illud proprie, ne pateretur quantum esset in ipso prorogari nobis provincias. in quo eum tu velim confirmes gratumque mihi fecisse dicas quod et venerit ad me et hoc mihi praetereaque si quid opus esset promiserit. confirmavi ad eam causam etiam Furnium nostrum quem ad annum tribunum pl. videbam fore. 2 habuimus in Cumano quasi pusillam Romam. tanta erat in his locis multitudo; cum interim rufio noster, quod se a Vestorio observari videbat, strategemate hominem percussit; nam ad me non accessit. itane? cum Hortensius veniret et infirmus et tam longe et Hortensius, cum maxima praeterea multitudo, ille non venit? non, inquam.'non vidisti igitur hominem?' inquies. qui potui non videre cum per emporium Puteolanorum iter facerem? in quo illum agentem aliquid credo salutavi, post etiam iussi valere cum me exiens e sua villa numquid vellem rogasset. hunc hominem parum gratum quisquam putet aut non in eo ipso laudandum quod laudari non laborarit? 3 sed redeo ad illud. noli putare mihi aliam consolationem esse huius ingentis molestiae nisi quod spero non longiorem annua fore. hoc me ita velle multi non credunt ex consuetudine aliorum; tu qui scis omnem diligentiam adhibebis tum scilicet cum id agi debebit, cum ex Epiro redieris. de re publica scribas ad me velim si quid erit quod †operare†. nondum enim satis huc erat adlatum quo modo Caesar ferret de auctoritate perscripta, eratque rumor de Transpadanis eos iussos iiii viros creare. quod si ita est, magnos motus timeo. sed aliquid ex Pompeio sciam.
Cicero HOME