monumenta.ch > Cicero > Epistula 16 > Epistula 11 > Epistula 10 > Epistula 25 > Epistula 16 > Epistula 11 > Epistula 39 > Epistula 11 > Epistula 15 > Epistula 18a > Epistula 15 > Epistula 17 > Epistula 16a > Epistula 12 > Epistula 37a > Epistula 17 > Epistula 12a > Epistula 19 > Epistula 13 > Epistula 18 > Epistula 14 > Epistula 18 > Epistula 13 > Epistula 14 > Epistula 22 > Epistula 29 > Epistula 23 > Epistula 23 > Epistula 13a > Epistula 12 > Epistula 11 > Epistula 10 > Epistula 13b > Epistula 9 > Epistula 15 > Epistula 1 > Epistula 38a > Epistula 12 > Epistula 19
Cicero, Epistulae, Ad Atticum, Liber 4, Epistula 18 <<<
Cicero, Ad Atticum, 4, Epistula 19
0 Scr. Romae ex. m. Nov. a. 700 (54). CICERO ATTICO SAL.1 O exspectatas mihi tuas litteras! O gratum adventum! O constantiam promissi et fidem miram! O navigationem amandam! quam me hercule ego valde timebam recordans superioris tuae transmissionis δέρρεις . sed nisi fallor citius te quam scribis videbo. credo enim te putasse tuas mulieres in Apulia esse. quod cum secus erit, quid te Apulia moretur? num Vestorio dandi sunt dies et ille Latinus ἀττικισμὸς ex intervallo regustandus? quin tu huc advolas et invisis illius nostrae rei publicaeGermane putavi de nummis ante comitia tributim uno loco divisis palam, inde absolutum Gabinium dictaturamfruere iustitio et omnium rerum licentia. 2 perspice aequitatem animi mei etludum et contemptionem Seleucianae provinciae et me hercule cum Caesare suavissimam coniunctionem (haec enim me una ex hoc naufragio tabula delectat); qui quidem Quintum meum tuumque, di boni! quem ad modum tractat honore, dignitate, gratia! non secus ac si ego essem imperator. hiberna legionis eligendi optio delata commodum, ut ad me Quintus scribit. hunc tu non ames? quem igitur istorum? sed heus tu! scripseramne tibi me esse legatum Pompeio et extra urbem quidem fore ex Idibus Ianuarus? visum est hoc mihi ad multa quadrare. sed quid plura? Coram opinor reliqua, ut tu tamen aliquid exspectes. Dionysio plurimam salutem; cui quidem ego non modo servavi sed etiam aedificavi locum. quid quaeris? ad summam laetitiam meam quam ex tuo reditu capio magnus illius adventus cumulus accedet. quo die ad me venies, tu, si me amas, apud me cum tuis maneas.
Cicero HOME