monumenta.ch > Cicero > Epistula 8 > Epistula 15 > Epistula 9 > Epistula 23 > Epistula 9 > Epistula 2 > Epistula 16 > Epistula 1 > Epistula 39 > Epistula 18 > Epistula 19 > Epistula 11 > Epistula 16 > Epistula 20 > Epistula 11 > Epistula 22 > Epistula 12 > Epistula 16 > Epistula 13 > Epistula 4 > Epistula 11 > Epistula 7 > Epistula 13 > Epistula 6 > Epistula 13
Cicero, Epistulae, Ad Atticum, Liber 4, Epistula 12 <<<     >>> Epistula 14

Cicero, Ad Atticum, 4, Epistula 13

0 Scr. in Tusculano m. Nov. post xvii K. Dec. a. 699 (55). CICERO ATTICO SAL.1 nos in Tusculanum venisse a. d. xvii Kal. Dec. video te scire. ibi Dionysius nobis praesto fuit. Romae a. d. xiiii Kal. volumus esse. quid dico 'volumus'? immo vero cogimur. Milonis nuptiae. comitiorum non nulla opinio est. ego, ut sit rata, afuisse me in altercationibus quas in senatu factas audio fero non moleste. nam aut defendissem quod non placeret aut defuissem cui non oporteret. sed me hercule velim res istas et praesentem statum rei publicae et quo animo consules ferant hunc σκυλμὸν scribas ad me quantum pote. valde sum ὀξύπεινος et, si quaeris, omnia mihi sunt suspecta. 2 Crassum quidem nostrum minore dignitate aiunt profectum paludatum quam olim aequalem eius L. Paulum, item iterum consulem. O hominem nequam! de libris oratoriis factum est a me diligenter. diu multumque in manibus fuerunt. describas licet. illud etiam atque etiam te rogo, τὴν παροῦσαν κατάστασιν τυπωδῶς , ne istuc hospes veniam.
Cicero HOME