monumenta.ch > Cicero > Epistula 3 > Epistula 7 > Epistula 9b > Epistula 2 > Epistula 2 > Epistula 2 > Epistula 2 > Epistula 3 > Epistula 2 > Epistula 2 > Epistula 2 > Epistula 12 > Epistula 7b > Epistula 2a > Epistula 2 > Epistula 2b > Epistula 2 > Epistula 2 > Epistula 2 > Epistula 12 > Epistula 12 > Epistula 2 > Epistula 2 > Epistula 2 > Epistula 12 > Epistula 12 > Epistula 12 > Epistula 12 > Epistula 2 > Epistula 12 > Epistula 13-14 > Epistula 12c > Epistula 8a > Epistula 2a > Epistula 12 > Epistula 12a > Epistula 12 > Epistula 12b > Epistula 12a > Epistula 12 > Epistula 12d > Epistula 12b > Epistula 12 > Epistula 12
Cicero, Epistulae, Ad Atticum, Liber 4, Epistula 11 <<< >>> Epistula 13
Cicero, Ad Atticum, 4, Epistula 12
0 Scr. m. Mai. a. 699 (55). CICERO ATTICO SAL.1 Egnatius Romae est. sed ego cum eo de re Halimeti vehementer Anti egi. graviter se acturum cum Aquilio confirmavit. videbis ergo hominem si voles. Macroni vix videor praesto esse posse; Idibus enim auctionem Larini video et biduum praeterea. id tu, quoniam Macronem tanti facis, ignoscas mihi velim. sed si me diligis, postridie Kal. cena apud me cum Pilia. prorsus id facies. Kalendis cogito in hortis Crassipedis quasi in deversorio cenare. facio fraudem senatus consulto. Inde domum cenatus, ut sim mane praesto Miloni. ibi te igitur videbo et permanebo. domus te nostra tota salutat.
Cicero HOME