monumenta.ch > Cicero > Epistula 4 > Epistula 3 > Epistula 3 > Epistula 41 > Epistula 9a > Epistula 21 > Epistula 16 > Epistula 21 > Epistula 12 > Epistula 17 > Epistula 8 > Epistula 8 > Epistula 7 > Epistula 27 > Epistula 17 > Epistula 45 > Epistula 20 > Epistula 21a > Epistula 52 > Epistula 24 > Epistula 13 > Epistula 18 > Epistula 5 > Epistula 37 > Epistula 44 > Epistula 26 > Epistula 14 > Epistula 23 > Epistula 19 > Epistula 4 > Epistula 20 > Epistula 53 > Epistula 3 > Epistula 36 > Epistula 24 > Epistula 2 > Epistula 13 > Epistula 28 > Epistula 18 > Epistula 2 > Epistula 14 > Epistula 5 > Epistula 26 > Epistula 31 > Epistula 51 > Epistula 4 > Epistula 34 > Epistula 12 > Epistula 32 > Epistula 3 > Epistula 28 > Epistula 13 > Epistula 10 > Epistula 21 > Epistula 15 > Epistula 14 > Epistula 12 > Epistula 7
Cicero, Epistulae, Ad Atticum, Liber 4, Epistula 6 <<<     >>> Epistula 8

Cicero, Ad Atticum, 4, Epistula 7

0 Scr. in Arpinati m. Apr. aut Mai. a. 698 (56). CICERO ATTICO SAL.1 nihil εὐκαιρότερον epistula tua quae me sollicitum de Quinto nostro, puero optimo, valde levavit. venerat horis duabus ante Chaerippus, mera monstra nuntiarat. de Apollonio quod scribis, qui illi di irati! homini Graeco qui conturbat atque idem putat sibi licere quod equitibus Romanis. nam Terentius suo iure. 2 de Metello οὐχ ὁσίη φθιμένοισιν, sed tamen multis annis civis nemo erat mortuus qui quidem . . . tibi nummi meo periculo sint. quid enim vereris? quemcumque heredem fecit, nisi Publium fecit, virum fecit, non improbe, quamquam fuit ipse. qua re in hoc thecam nummariam non retexeris, in aliis eris cautior. 3 mea mandata de domo curabis, praesidia locabis, Milonem admonebis. Arpinatium fremitus est incredibilis de Laterio. quid quaeris? equidem dolui; δὲ οὐκ ἐμπάζετο μύθων quod superest, etiam puerum Ciceronem curabis et amabis, ut facis.
Cicero HOME