monumenta.ch > Cicero > Epistula 16 > Epistula 4 > Epistula 11 > Epistula 33 > Epistula 15 > Epistula 8 > Epistula 16 > Epistula 5 > Epistula 6 > Epistula 6 > Epistula 3 > Epistula 11 > Epistula 16 > Epistula 5-6 > Epistula 37a > Epistula 7a > Epistula 47a > Epistula 17a > Epistula 16f > Epistula 12c > Epistula 4a
Cicero, Epistulae, Ad Atticum, Liber 4, Epistula 4 <<<     >>> Epistula 5

Cicero, Ad Atticum, 4, Epistula 4a

0 Scr. in Antiati m. Apr. aut Mai. a. 698 (56). CICERO ATTICO SAL.1 perbelle feceris si ad nos veneris. offendes designationem Tyrannionis mirificam in librorum meorum bibliotheca, quorum reliquiae multo meliores sunt quam putaram. et velim mihi mittas de tuis librariolis duos aliquos quibus Tyrannio utatur glutinatoribus, ad cetera administris, iisque imperes ut sumant membranulam ex qua indices fiant, quos vos Graeci, ut opinor, σιλλύβους appellatis. 2 sed haec, si tibi erit commodum. ipse vero utique fac venias, si potes in his locis adhaerescere et Piliam adducere. ita enim et aequum est et cupit Tullia. Medius fidius ne tu emisti λοχον praeclarum. gladiatores audio pugnare mirifice. si locare voluisses, duobus his muneribus liber esses. sed haec posterius. tu fac venias et de librariis, si me amas, agas diligenter.
Cicero HOME