monumenta.ch > Cicero > Epistula 29 > Epistula 13a > Epistula 11a > Epistula 24 > Epistula 10 > Epistula 24 > Epistula 16 > Epistula 10 > Epistula 16 > Epistula 21 > Epistula 10 > Epistula 21
Cicero, Epistulae, Ad Atticum, Liber 3, Epistula 20 <<<     >>> Epistula 22

Cicero, Ad Atticum, 3, Epistula 21

0 Scr. Thessalonicae v K. Nov. a. 696 (58) CICERO ATTICO SAL.1 triginta dies erant ipsi cum has dabam litteras per quos nullas a vobis acceperam. mihi autem erat in animo iam, ut antea ad te scripsi, ire in Epirum et ibi omnem casum potissimum exspectare. te oro ut, si quid erit quod perspicias quamcumque in partem, quam planissime ad me scribas et meo nomine, ut scribis, litteras quibus putabis opus esse ut des. data v K. Novembris.
Cicero HOME