monumenta.ch > Cicero > 12 > Epistula 16b > Epistula 25 > Epistula 43 > Epistula 23 > Epistula 13b > Epistula 16d > Epistula 10 > Epistula 26 > Epistula 22 > Epistula 21 > Epistula 23 > Epistula 16 > Epistula 21 > Epistula 24 > Epistula 19 > Epistula 17 > Epistula 22 > Epistula 13 > Epistula 16f > Epistula 19 > Epistula 11 > Epistula 17 > Epistula 13a > Epistula 13 > Epistula 18 > Epistula 11 > Epistula 21 > Epistula 16a > Epistula 18
Cicero, Epistulae, Ad Atticum, Liber 3, Epistula 17 <<<     >>> Epistula 19

Cicero, Ad Atticum, 3, Epistula 18

0 Scr. Thessalonicae media m. Sept. a. 696 (58). CICERO ATtICO SAL.1 exspectationem nobis non parvam attuleras cum scripseras Varronem tibi pro amicitia confirmasse causam nostram Pompeium certe suscepturum et, simul a Caesare ei litterae quas exspectaret remissae essent, actorem etiam daturum. utrum id nihil fuit, an adversatae sunt Caesaris litterae, an est aliquid in spe? etiam illud scripseras eundem 'secundum comitia' dixisse. 2 fac, si vides quantis in malis iaceam et si putas esse humanitatis tuae, me fac de tota causa nostra certiorem. nam Quintus frater, homo mirus, qui me tam valde amat, omnia mittit spei plena metuens, credo, defectionem animi mei; tuae autem litterae sunt variae; neque enim me desperare vis nec temere sperare. fac, obsecro te, ut omnia quae perspici a te possunt sciamus.
Cicero HOME