monumenta.ch > Cicero > Epistula 15 > Epistula 13 > Epistula 52 > Epistula 24 > Epistula 30 > Epistula 37 > Epistula 18 > Epistula 16a > Epistula 21 > Epistula 11 > 11 > Epistula 18 > Epistula 13 > Epistula 13a > Epistula 17 > Epistula 11 > Epistula 19 > Epistula 16f > Epistula 13 > Epistula 22 > Epistula 17 > 17 > Epistula 15 > Epistula 19 > Epistula 24 > Epistula 21 > Epistula 16 > Epistula 23 > Epistula 21 > Epistula 22 > Epistula 26 > Epistula 10 > Epistula 16d > Epistula 13b > Epistula 23 > Epistula 43 > Epistula 25 > Epistula 16b > Epistula 26 > Epistula 25 > 23 > 26 > Epistula 16
Cicero, Epistulae, Ad Atticum, Liber 3, Epistula 15 <<< >>> Epistula 17
Cicero, Ad Atticum, 3, Epistula 16
0 Scr. Thessalonicae xii K. Sept. a. 696 (58). CICERO ATTICO SAL.1 totum iter mihi incertum facit exspectatio litterarum vestrarum Kal. Sextil. datarum. nam si spes erit, Epirum, si minus, Cyzicum aut aliud aliquid sequemur. tuae quidem litterae quo saepius a me leguntur, hoc spem faciunt mihi minorem; quae cum . . . . lectae sunt, tum id quod attulerunt ad spem infirmant, ut facile appareat te et consolationi servire et veritati. itaque te rogo plane ut ad me quae scies ut erunt, quae putabis ita scribas. data xii K. Sept. Thessalonicae.
Cicero HOME