monumenta.ch > Cicero > Epistula 25 > Epistula 18 > Epistula 11 > Epistula 26 > Epistula 11 > Epistula 23 > Epistula 31 > Epistula 22 > Epistula 19 > Epistula 39 > Epistula 47 > Epistula 17 > Epistula 15 > Epistula 24 > Epistula 11 > Epistula 18 > Epistula 16a > Epistula 21 > Epistula 27 > Epistula 28 > Epistula 14 > Epistula 14 > Epistula 15 > Epistula 15 > Epistula 15 > Epistula 14 > Epistula 50 > Epistula 10 > Epistula 15 > Epistula 15 > Epistula 16 > Epistula 15 > Epistula 25 > Epistula 26 > Epistula 23 > Epistula 14 > Epistula 22 > Epistula 19 > Epistula 14
Cicero, Epistulae, Ad Atticum, Liber 3, Epistula 13 <<< >>> Epistula 15
Cicero, Ad Atticum, 3, Epistula 14
0 Scr. Thessalonicae x K. Sext. a. 696 (58). CICERO ATTICO SAL.1 ex tuis litteris plenus sum exspectatione de Pompeio quidnam de nobis velit aut ostendat. comitia enim credo esse habita; quibus absolutis scribis illi placuisse agi de nobis. si tibi stultus esse videor qui sperem, facio tuo iussu, etsi scio te me iis epistulis potius et meas spes solitum esse remorari. nunc velim mihi plane perscribas quid videas. scio nos nostris multis peccatis in hanc aerumnam incidisse. ea si qui casus aliqua ex parte correxerit, minus moleste feremus nos vixisse et adhuc vivere. 2 ego propter viae celebritatem et cotidianam exspectationem rerum novarum non commovi me adhuc Thessalonica. sed iam extrudimur non a Plancio (nam is quidem retinet) verum ab ipso loco minime apposito ad tolerandam in tanto luctu calamitatem. in Epirum ideo, ut scripseram, non veni, quod subito mihi universi nuntii venerant et litterae qua re nihil esset necesse quam proxime Italiam esse. hinc, si aliquid a comitiis audierimus, nos in Asiam convertemus; neque adhuc stabat quo potissimum sed scies. data xii K. Sextilis. Thessalonicae.
Cicero HOME