monumenta.ch > Cicero > Epistula 8 > Epistula 15 > Epistula 9 > Epistula 23 > Epistula 9 > Epistula 2 > Epistula 16 > Epistula 1 > Epistula 39 > Epistula 18 > Epistula 19 > Epistula 11 > Epistula 16 > Epistula 20 > Epistula 11 > Epistula 22 > Epistula 12 > Epistula 16 > Epistula 13 > Epistula 4 > Epistula 11
Cicero, Epistulae, Ad Atticum, Liber 3, Epistula 10 <<< >>> Epistula 12a
Cicero, Ad Atticum, 3, Epistula 11
0 Scr. Thessalonicae iv K. Quint. a. 696 (58). CICERO ATTICO SAL.1 me et tuae litterae et quidam boni nuntii, non optimis tamen auctoribus, et exspectatio vestrarum litterarum et quod tibi ita placuerat adhuc Thessalonicae tenebat. si accepero litteras quas exspecto, si spes erit ea quae rumoribus adferebatur, ad te me conferam; si non erit, faciam te certiorem quid egerim. 2 tu me, ut facis, opera, consilio, gratia iuva; consolari iam desine, obiurgare vero noli; quod cum facis, ut ego tuum amorem et dolorem desidero! quem ita adfectum mea aerumna esse arbitror ut te ipsum consolari nemo possit. Quintum fratrem optimum humanissimumque sustenta. ad me obsecro te ut omnia certa perscribas. data iiii Kal. Quintilis.
Cicero HOME