monumenta.ch > Cicero > Epistula 14 > Epistula 2 > Epistula 7 > Epistula 3 > Epistula 18 > Epistula 3 > Epistula 45 > Epistula 4 > Epistula 41 > Epistula 14 > Epistula 25
Cicero, Epistulae, Ad Atticum, Liber 2, Epistula 24 <<<    

Cicero, Ad Atticum, 2, Epistula 25

0 Scr. Romae ante K. a. 695 (59): fort. m. Oct. CICERO ATTICO SAL.1 Cum aliquem apud te laudaro tuorum familiarium, volam illum scire ex te me id fecisse, ut nuper me scis scripsisse ad te de Varronis erga me officio, te ad me rescripsisse eam rem summae tibi voluptati esse. sed ego mallem ad illum scripsisses mihi illum satis facere, non quo faceret sed ut faceret; mirabiliter enim moratus est sicut nosti, ἑλικτὰ καὶ ουδέν... . sed nos tenemus praeceptum illud τας των κρατουντων... . at hercule alter tuus familiaris Hortalus quam plena manu, quam ingenue, quam ornate nostras laudes in astra sustulit, cum de Flacci praetura et de illo tempore Allobrogum diceret! sic habeto nec amantius nec honorificentius nec copiosius potuisse dici. ei te hoc scribere a me tibi esse missum sane volo. 2 sed quid tu scribas? quem iam ego venire atque adesse arbitror; ita enim egi tecum superioribus litteris. valde te exspecto, valde desidero neque ego magis quam ipsa res et tempus poscit. his de negotiis quid scribam ad te nisi idem quod saepe? re publica nihil desperatius, iis quorum opera nihil maiore odio. nos, ut opinio et spes et coniectura nostra fert, firmissima benevolentia hominum muniti sumus. qua re advola; aut expedies nos omni molestia aut eris particeps. ideo sum brevior quod, ut spero, coram brevi tempore conferre quae volumus licebit. cura ut valeas.
Cicero HOME