monumenta.ch > Cicero > Epistula 11 > Epistula 48 > Epistula 19 > Epistula 11 > Epistula 11d > Epistula 13 > Epistula 17a > Epistula 17 > Epistula 11b > Epistula 19 > Epistula 32 > Epistula 13a > Epistula 29 > Epistula 16 > Epistula 21 > Epistula 10 > Epistula 21 > Epistula 16 > Epistula 10 > Epistula 18 > Epistula 16 > Epistula 11 > Epistula 24 > Epistula 10 > Epistula 13
Cicero, Epistulae, Ad Atticum, Liber 2, Epistula 12 <<< >>> Epistula 14
Cicero, Ad Atticum, 2, Epistula 13
0 Scr. in Formiano m. Apr. circ. v K. Mai. a. 695 (59). CICERO ATTICO SAL.1 facinus indignum! epistulam αὐθωρεὶ tibi a tribus tabernis rescriptam ad tuas suavissimas epistulas neminem reddidisse! at scito eum fasciculum, quo illam conieceram, domum eo ipso die latum esse quo ego dederam et ad me in Formianum relatum esse. itaque tibi tuam epistulam iussi referri, ex qua intellegeres quam mihi tum illae gratae fuissent. 2 Romae quod scribis sileri, ita putabam; at hercule in agris non siletur, nec iam ipsi agri regnum vestrum ferre possunt. si vero in hanc Τηλέπυλον veneris Λαιστρυγονίην , Formias dico, qui fremitus hominum! quam irati animi! quanto in odio noster amicus Magnus! cuius cognomen una cum Crassi divitis cognomine consenescit. credas mihi velim, neminem adhuc offendi qui haec tam lente quam ego fero ferret. qua re, mihi crede, φιλοσοφωμεν iuratus tibi possum dicere nihil esse tanti. tu si litteras ad Sicyonios habes, advola in Formianum, unde nos pridie Nonas Maias cogitamus.
Cicero HOME