monumenta.ch > Cicero > Epistula 18 > Epistula 42 > Epistula 19 > Epistula 14 > Epistula 6 > Epistula 15 > Epistula 42 > Epistula 16 > Epistula 34 > Epistula 11 > Epistula 23 > Epistula 6 > Epistula 1 > Epistula 19 > Epistula 43 > Epistula 17 > Epistula 12 > Epistula 15
Cicero, Epistulae, Ad Atticum, Liber 1, Epistula 14 <<< >>> Epistula 16
Cicero, Ad Atticum, 1, Epistula 15
0 Scr. Romae Id. Mart. a. 693 (61). CICERO ATTICO SAL.1 Asiam Quinto, suavissimo fratri, obtigisse audisti. non enim dubito quin celerius tibi hoc rumor quam ullius nostrum litterae nuntiarint. nunc quoniam et laudis avidissimi semper fuimus et praeter ceteros φιλέλληνες et sumus et habemur et multorum odia atque inimicitias rei publicae causa suscepimus, παντοίης ἀρετῆς μιμνήσκεο curaque et effice ut ab omnibus et laudemur et amemur. 2 his de rebus plura ad te in ea epistula scribam quam ipsi Quinto dabo. tu me velim certiorem facias quid de meis mandatis egeris atque etiam quid de tuo negotio; nam ut Brundisio profectus es, nullae mihi abs te sunt redditae litterae. valde aveo scire quid agas. Idibus Martiis
Cicero HOME