monumenta.ch > Cicero > Epistula 2b > Epistula 18 > Epistula 16 > Epistula 26 > Epistula 31 > Epistula 34 > Epistula 51 > Epistula 28 > Epistula 2 > Epistula 7 > Epistula 17 > Epistula 12 > Epistula 14-15 > Epistula 46 > Epistula 7
Cicero, Epistulae, Ad Atticum, Liber 1, Epistula 6 <<< >>> Epistula 8
Cicero, Ad Atticum, 1, Epistula 7
0 Scr. Romae ante Id. Febr. 687 (67). CICERO ATTICO SAL.1 apud matrem recte est, eaque nobis curae est. L. Cincio HS XXCD constitui me curaturum Idibus Febr. tu velim ea quae nobis emisse te et parasse scribis des operam ut quam primum habeamus et velim cogites, id quod mihi pollicitus es, quem ad modum bibliothecam nobis conficere possis. omnem spem delectationis nostrae, quam cum in otium venerimus habere volumus, in tua humanitate positam habemus.
Cicero HOME