monumenta.ch > Plinius > 9 > 35 > 2 > 12 > 7 > 1 > 9 > 6 > 8 > 5 > 4 > 3 > 20 > 18 > 21 > 2 > 11 > 14 > 17 > 15 > 12 > 23 > 13 > 19 > 10 > 24
Censorinus, De Die Natali, XXIII <<<    

Censorinus, De Die Natali, XXIV

1 Sunt etiam plura noctis et diei tempora aliis subnotata propriisque discreta nominibus, quae apud veteres poetas passim scripta inveniuntur: ea omnia ordine suo exponam. Incipiam a nocte media, quod tempus principium et postremum est diei Romani.
2 Tempus, quod huic proximum est, vocatur de media nocte; sequitur gallicinium, cum galli canere incipiunt, dein conticinium, cum conticuerunt; tunc ante lucem, et sic diluculum, cum sole nondum orto iam lucet.
3 Secundum diluculum vocatur mane, cum lux videtur sole orto; post hoc ad meridiem, tunc meridies, quod est medii diei nomen, inde de meridie; hinc suprema: quamvis plurimi supremam post occasum solis esse existimant, quia est in XII tabulis scriptum sic: solis occasus suprema tempestas esto; sed postea M. Plaetorius tribunus plebiscitum tulit, in quo scriptum est praetor urbanus, qui nunc est quique posthac fuat, duo lictores apud se habeto iusque ad supremam -
4 ad solem occasum usque - inter cives discito. Post supremam sequitur vespera, ante ortum scilicet eius stellae,
5 quam Plautus vesperuginem, Ennius vesperum, Vergilius hesperon appellat. Inde porro crepusculum, sic fortasse appellatum,
6 quod res incertae creperae dicuntur idque tempus noctis sit an diei incertum est. Post id sequitur tempus, quod dicimus luminibus accensis, antiqui prima face dicebant; deinde concubium, cum itum est cubitum; exinde intempesta - id est multa - nox, qua nihil agi tempestivum; tunc cum ad mediam noctem dicitur, et sic media nox
Censorinus HOME

cec166.510 vat4929.9

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik