monumenta.ch > Plinius > 9 > 35 > 2 > 12 > 7 > 1 > 9 > 6 > 8 > 5 > 4 > 3 > 20 > 18 > 21 > 2 > 11 > 14 > 17 > 15 > 12 > 23
Censorinus, De Die Natali, XXII <<<     >>> XXIV

Censorinus, De Die Natali, XXIII

1 Superest pauca de die dicere, qui, ut mensis aut annus, partim naturalis partim civilis est.
2 Naturaliter dies est tempus ab exoriente sole ad solis occasum, cuius contrarium tempus est nox ab occasu solis ad exortum. Civiliter autem dies vocatur tempus, quod fit uno caeli circumactu, quo dies verus et nox continetur, ut cum dicimus aliquem dies XXX tantum vixisse, relinquitur enim etiam noctes intellegere.
3 Huius modi dies ab astrologis et civitatibus quattuor modis definitur. Babylonii quidem a solis exortu ad exortum eiusdem astri diem statuerunt, at in Umbria plerique a meridie ad meridiem, Athenienses autem an occasu solis ad occasum; ceterum Romani a media nocte ad mediam noctem diem esse existimarunt:
4 indicio sunt sacra publica et auspicia etiam magistratuum, quorum si quid ante medium noctis est actum, diei, qui praeteriit, adscribitur; si quid autem post mediam noctem et ante lucem factum est, eo die gestum dicitur, qui eam sequitur noctem.
5 Idem significat quod, qui a media nocte ad proximam mediam noctem in his horis quattuor et viginti nascuntur, eundem diem habent natalem.
6 In horas XII diem divisum esse noctemque in totidem vulgo notum est; sed hoc credo Romae post reperta solaria observatum. Quorum antiquissimum quod fuerit, inventu difficile est: alii enim apud aedem Quirini primum statutum dicunt, alii in Capitolio, nonnulli ad aedem Dianae in Aventino.
7 Illud satis constat, nullum in foro prius fuisse, quam id, quod M'. Valerius ex Sicilia advectum ad rostra in columna posuit; quod quoniam ad clima Siciliae descriptum ad horas Romae non conveniret, L. Philippus censor aliud iuxta constituit. Deinde aliquanto post P. Cornelius Nasica censor ex aqua fecit horarium, quod et ipsum ex consuetudine noscendi a sole horas solarium coeptum vocari.
8 Horarum nomen non minus annos trecentos Romae ignoratum esse credibile est: nam XII tabulis nusquam nominatas horas invenies, ut in aliis postea legibus, sed ante meridiem, eo videlicet, quod partes diei bifariam tum divisi meridies discernebat.
9 Alii diem quadripertito, sed et noctem similiter dividebant; idque similitudo testatur militaris, ubi dicitur vigilia prima, item secunda et tertia et quarta.
Censorinus HOME

cec166.509 vat4929.9

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik