Censorinus, De Die Natali, XVIII
| 1 | Hactenus dictum de saeculo; nunc de annis maioribus dicam, quorum magnitudo adeo diversa etiam gentibus observata quam auctoribus tradita est, ut alii annum magnum esse in annis vertentibus duobus, alii in multis milibus annorum arbitrati sint. Quod quale sit, iam hinc conabor absolvere. |
| 2 | Veteres in Graecia civitates cum animadverterent, dum sol annuo cursu orbem suum circumit, lunam novam interdum tridecies exoriri idque saepe alternis fieri, arbitrati sunt lunares duodecim menses et dimidiatum ad annum naturalem convenire. Itaque annos civiles sic statuerunt, ut intercalando facerent alternos duodecim mensum, alternos tredecim, utrumque annum separatim vertentem, iunctos ambo annum magnum vocantes; idque tempus trieterida appellabant, quod tertio quoque anno intercalabatur, quamvis biennii circuitus et re vera dieteris esset; unde mysteria, quae Libero alternis fiunt annis, trieterica a poetis dicuntur. |
| 3 | Postea cognito errore hoc tempus duplicarunt et tetraeterida fecerunt; sed eam, quod quinto quoque anno redibat, pentaeterida nominabant, qui annus magnus ex quadriennio commodior visus est, nam notum est solis annum constare ex diebus CCCLXV et diei parte circiter quarta, quae I in quadriennium diem conficeret. |
| 4 | Quare agon et in Elide Iovi Olympio et Romae Capitolino quinto quoque anno redeunte celebratur. Hoc quoque tempus, quod ad solis modo cursum nec ad lunae congruere videbatur, duplicatum est et octaeteris facta, quae tunc enneaeteris vocitata, quia primus eius annus nono quoque anno redibat. |
| 5 | Hunc circuitum vere annum magnum esse pleraque Graecia existimavit, quod ex annis vertentibus solidis constaret, ut proprie in anno magno fieri par est. Nam dies sunt solidi IIdccccxxii, menses solidi uno minus centum, annique vertentes solidi octo. Hanc octaeterida vulgo creditum est ab Eudoxo Cnidio institutam, sed alii Cleostratum Tenedium primum ferunt conposuisse et postea alios aliter, qui mensibus varie intercalandis suas octaeteridas protulerunt, ut fecit Harpalus, Nauteles, Menestratus, item alii, in quis Dositheus, cuius maxime octaeteris Eudoxi inscribitur. |
| 6 | Ob hoc in Graecia multae religiones hoc intervallo temporis summa caerimonia coluntur; Delphis quoque ludi, qui vocantur Pythia, post annum octavum olim conficiebantur. Proxima est hanc magnitudinem quae vocatur dodecaeteris ex annis vertentibus duodecim. |
| 7 | Huic anno Chaldaico nomen est, quem genethliaci non ad solis lunaeque cursus, sed ad observationes alias habent adcommodatum, quod in eo dicunt tempestates frugumque proventus ac sterilitates, item morbos salubritatesque circumire. |
| 8 | Praeterea sunt anni magni conplures, ut Metonicus, quem Meton Atheniensis ex annis undeviginti constituit, eoque enneadecaeteris appellatur et intercalatur septies, inque eo anno sunt dierum VI milia et DCCCXL. Est et Philolai Pythagorici annus ex annis quinquaginta novem, in quo sunt menses intercalares viginti et unus; item Callippi Cyziceni ex annis septuaginta sex, ita ut menses duodetriginta intercalentur; et Democriti ex annis LXXXII cum intercalaris perinde viginti octo; sed et Hipparchi ex annis CCCIIII, in quo intercaletur centies decies bis. |
| 9 | Haec annorum magnitudo eo discrepat, quod inter astrologos non convenit, quanto vel sol plus quam CCCLXV dies in anno conficiat, vel luna minus quam triginta in mense. |
| 10 | Ad Aegyptiorum vero annum magnum luna non pertinet, quem Graece κυνικόν, Latine canicularem vocamus, propterea quod initium illius sumitur, cum primo die eius mensis, quem vocant Aegyptii Θωυθοί, caniculae sidus exoritur. Nam eorum annus civilis solidus habet dies CCCLXV sine ullo intercalari; itaque quadriennium aput eos uno circiter die minus est, quam naturale quadriennium; eoque fit ut anno MCCCCLXI ad idem revolvatur principium. Hic annus etiam heliacos a quibusdam dicitur, et ab aliis θεοῦ ἐνιαυτός. |
| 11 | Est praeterea annus, quem Aristoteles maximum potius, quam magnum appellat: quem solis et lunae vagarumque quinque stellarum orbes conficiunt, cum ad idem signum, ubi quondam simul fuerunt, una referuntur; cuius anni hiemps summa est cataclysmos, quam nostri diluvionem vocant, aestas autem ecpyrosis, quod est mundi incendium: nam his alternis temporibus mundus tum exignescere tum exaquescere videtur. Hunc Aristarchus putavit esse annorum vertentium IIcccclxxxiiii, Aretes Dyrrachinus Vdlii, Heraclitus et Linus Xdccc, Dion Xdccclxxxiiii, Orpheus CXX, Cassandrus tricies sexies centum milium; alii vero infinitum esse nec umquam in se reverti existimarunt. |
| 12 | Sed horum omnium pentaeteridas maxime notandis temporibus Graeci observant, id est quaternum annorum circuitus, quas vocant olympiadas: et nunc apud eos ducentesima quinquagensima quarta olympias numeratur, eiusque annus hic secundus. |
| 13 | Idem tempus anni magni Romanis fuit, quod lustrum appellabant, ita quidem a Servio Tullio institutum, ut quinto quoque anno censu civium habito lustrum conderetur; sed non ita a posteris servatum. |
| 14 | Nam cum inter primum a Servio rege conditum lustrum et id, quod ab imperatore Vespasiano V et T. Caesare III cons. factum est, anni interfuerunt paulo minus DCL, lustra tamen per ea tempora non plura quam LXXV sunt facta et postea plane fieri desierunt. |
| 15 | Rursus tamen annus idem magnus per Capitolinos agonas coeptus est diligentius servari; quorum agonum primus a Domitiano institutus fuit die duodecimo eius et Servi Corneli Dolabellae consulatu. Itaque hoc nunc anno qui celebratus est agon undequadragensimus numeratur. Quod ad annos pertinet magnos in praesentia satis dictum: nunc de annis vertentibus dicendi locus. |