Censorinus, De Die Natali, XV
| 1 | Quare, sanctissime Caerelli, cum istum annum, qui maxime fuerat corpori formidolosus, sine ullo incommodo transieris, ceteros, qui leviores sunt, climacteras minus tibi extimesco, praesertim cum in te animi potius, quam corporis, naturam sciam dominari, eosque viros, qui tales fuerunt, non prius vita excessisse, quam ad annum illum octogensimum et unum pervenerint, in quo Plato finem vitae et legitimum esse existimavit et habuit legitimum. |
| 2 | Hoc anno et Dionysius Heracleotes, ut vita abiret, cibo abstinuit, et contra Diogenes cynicus cibi cruditate in choleram solutus est. Eratosthenes quoque ille orbis terrarum mensor et Xenocrates Platonicus veteris academiae princeps ad eundem annum vixerunt. |
| 3 | Non pauci etiam per animi spiritum molestiis corporis superatis limitem istum transgressi sunt, ut Carneades, a quo tertia academia est, quae dicitur nova, qui ad annum nonagensimum, vel Cleanthes, qui uno minus centum explevit. At Xenophanes Colophonius maior annorum centum fuit. Democritum quoque Abderiten et Isocraten rhetorem ferunt prope ad id aetatis pervenisse, quo Gorgian Leontinum, quem omnium veterum maxime senem fuisse et octo supra centum annos habuisse constat. |
| 4 | Quodsi cultoribus sapientiae sive per animi virtutem seu lege fati diutina obtigit vita, non despero, quin te quoque diu corpore adque animo valentem longior maneat senectus. Quem enim veterum nunc memoria suspicimus prudentia vel temperantia vel iustitia vel fortitudine tibi antestare dicimus? Quis eorum, si adesset, non in te omnium virtutum praedicationem conferret? Quis tuis laudibus se postponi erubesceret? Illud certe, ut arbitror, dignum est praedicatione, quod, cum illis ferme omnibus quamvis prudentissimis et procul a re publica amotis non contigerit sine offensione et odio plerumque capitali vitam degere, tu tamen officiis municipalibus functus, honore sacerdoti in principibus tuae civitatis conspicuus, ordinis etiam equestris dignitate gradum provincialium supergressus, non modo sine reprehensione et invidia semper fuisti, verum etiam omnium omnino amorem cum maxima gloria consecutus es. |
| 5 | Quis a te nosci aut ex amplissimo senatus ordine non expetiit, aut ex humiliore plebis non optavit? Quis mortalium vel te vidit vel de tuo nomine accepit, quin et loco fratris germani diligat et vice parentis veneretur? Quis ignorat probitatem primam, fidem summam, benignitatem incredibilem, modestiam verecundiamque singularem ceteraque humanitatis officia penes te unum esse, et quidem maiora, quam possint digne a quoquam referri? |
| 6 | Quare et ego his nunc commemorandis supersedebo. De eloquentia quoque sileo, quam omnia provinciarum nostrarum tribunalia, omnes praesides noverunt, quam denique urbs Roma et auditoria sacra mirata sunt. Haec se et ad praesens et in futura saecula satis ipsa nobilitat. |