Censorinus, De Die Natali, XIV
| 1 | Igitur expositis iis, quae ante diem natalem sunt, nunc ut climactericoe anni noscantur, quid de gradibus aetatis humanae sensum sit, dicam. |
| 2 | F/Roman/Texts/Censorinus/text*.html#14.2 " Varro quinque gradus aetatis aequabiliter putat esse divisos, unumquemque scilicet praeter extremum in annos XV. Itaque primo gradu usque annum XV pueros dictos, quod sint puri, id est inpubes. Secundo ad tricensimum annum adulescentes, ab alescendo sic nominatos. In tertio gradu qui erant usque quinque et quadraginta annos, iuvenis annos appellatos eo quod rem publicam in re militari possent iuvare. In quarto autem adusque sexagensimum annum seniores vocitatos, quod tunc primum senescere corpus inciperet. Inde usque finem vitae uniuscuiusque quintum gradum factum, in quo qui essent, senes appellatos, quod ea aetate corpus iam senio laboraret. |
| 3 | Hippocrates medicus in septem gradus aetates distribuit. Finem primae putavit esse septimum annum, secundae quartum decimum, tertiae duodetricensimum, quartae tricensimum quintum, quintae duoetquadragensimum, sextae quinquagensimum sextum, septimae novissimum annum vitae humanae. |
| 4 | Solon autem decem partes fecit, et Hippocratis gradum tertium et sextum et septimum singulos bifariam divisit, ut unaquaeque aetas annos haberet septenos. |
| 5 | Staseas peripateticus ad has Solonis decem hebdomadas addidit duas, et spatium plenae vitae quattuor et octoginta annorum esse dixit; quem terminum si quis praeterit, facere idem quod stadiodromoe ac quadrigae faciunt, cum extra finem procurrunt. |
| 6 | Etruscis quoque libris fatalibus aetatem hominis duodecim hebdomadibus discribi Varro commemorat; quae dum annos habent quattuor et octoginta, tamen homines aetatem suam ad decies septenos annos posse fatalia deprecando rebus divinis proferre, ab anno autem LXX nec postulari debere nec posse ab deis impetrari; ceterum post annos LXXXIIII a mente sua homines abire, neque his fieri prodigia. |
| 7 | Sed ex eis omnibus proxime videntur adcessisse naturam, qui hebdomadibus humanam vitam emensi sunt. Fere enim post septimum quemque annum articulos quosdam et in his aliquid novi natura ostendit, ut et in elegia Solonis cognoscere datur. Ait enim in prima hebdomade dentes homini cadere, in secunda pubem apparere, in tertia barbam nasci, in quarta vires, in quinta maturitatem ad stirpem reliquendam, in sexta cupiditatibus temperari, in septima prudentiam linguamque consummari, in octava eadem manere - in qua alii dixerunt oculos albescere - in nona omnia fieri languidiora, in decima hominem morti fieri maturum. *** tamen in secunda hebdomade vel incipiente tertia vocem crassiorem et inaequabilem fieri, quod Aristoteles appellat tragizin, antiqui nostri irquitallire, et ipsos inde putant irquitallos appellari, quod tu corpus ircum olere incipiat. |
| 8 | De tertia autem aetate adulescentulorum tres gradus esse factos in Graecia priusquam ad viros perveniatur, quod vocent annorum XIIII παῖδα, μελλέφηβον autem XV, dein sedecim ἔφηβον, tunc septemdecim ἐξέφηβον. |
| 9 | Praeterea multa sunt de his hebdomadibus, quae medici ac philosophi libris mandaverunt, unde apparet, ut in morbis dies septimi suspecti sunt et crisimoe dicuntur, ita per omnem vitam septimum quemque annum periculosum et velut crisimon esse et climactericum vocitari; |
| 10 | sed ex his genethliaci alios aliis difficiliores esse dixerunt, et nonnulli eos potissimum, quos ternae hebdomades conficiunt, putant observandos, hoc est unum et vicensimum, et quadragensimum secundum, dein tertium et sexagensimum, postremum octogensimum et quartum, in quo Staseas terminum vitae defixit. |
| 11 | Alii autem non pauci unum omnium difficillimum climactera prodiderunt, anno scilicet undequinquagensimo, quem conplent anni septies septeni; ad quam opinionem plurimorum consensus inclinat: nam quadrati numeri potentissimi ducuntur. |
| 12 | Denique Plato ille veniat, veteris philosophiae sanctissimus, qui quadrato numero annorum vitam humanam consummari putavit, sed novenario, qui conplet annos octoginta et unum. Fuerunt etiam qui utrumque reciperent numerum, undequinquagensimum et octogensimum unum, et minorem nocturnis genesibus, maiorem diurnis scriberent conpleri; |
| 13 | plerique aliter moti duos istos numeros subtiliter dicreverunt, dicentes septenarium ad corpus, novenarium ad animum pertinere; hunc medicinae corporis et Apollini adtributum, illum Musis, quia morbos animi, quos appellant pathe, musice lenire ac sanare consueverit. |
| 14 | Itaque primum climactera annum quadragensimum et nonum esse prodiderunt, ultimum autem octogensimum et unum; medium vero ex utroque permixtum anno tertio et sexagensimo, vel quem hebdomades novem vel septem enneades conficiunt. |
| 15 | Hunc licet quidam periculosissimum dicant, quod ad corpus et ad animum pertineat, ego tamen ceteris duco infirmiorem. Nam utrumque quidem supra dictum continet numerum, sed neutrum quadratum, et ut est ab utroque non alienus, ita in neutro potens. Nec multos sane, quos vetustas claro nomine celebrat, hic annus absumpsit: Aristotelen Stagiriten reperio; |
| 16 | sed hunc ferunt naturalem stomachi infirmitatem crebrasque morbidi corporis offensiones adeo virtute animi diu sustentasse, ut magis mirum sit ad annos LXIII eum vitam pertulisse, quam ultra non protulisse. |