monumenta.ch > Plinius > 9 > 35 > 2 > 12 > 7 > 1 > 9 > 6 > 8 > 5 > 4 > 3 > 20 > 18 > 21 > 2 > 11 > 14 > 17 > 15 > 12 > 23 > 13
Censorinus, De Die Natali, XII <<<     >>> XIV

Censorinus, De Die Natali, XIII

1 Ad haec accedit quod Pythagoras prodidit hunc totum mundum musica factum ratione, septemque stellas inter caelum et terram vagas, quae mortalium geneses moderantur, motum habere enrythmon et intervalla musicis diastematis congrua, sonitusque varios reddere pro sua quaeque altitudine ita concordes, ut dulcissimam quidem concinant melodian, sed nobis inaudibilem propter vocis magnitudinem, quam capere aurium nostrarum angustiae non possint.
2 Nam ut Eratosthenes geometrica ratione collegit maximum terrae circuitum esse stadiorum ducentum quinquaginta duum milium, ita Pythagoras, quot stadia inter terram et singulas stellas essent, indicavit. Stadium autem in hac mundi mensura id potissimum intellegendum est, quod Italicum vocant, pedum sescentum viginti quinque; nam sunt praeterea et alia longitudine discrepantia, ut Olympicum, quod est pedum sescentum, item Pythicum pedum M.
3 Igitur ab terra ad lunam Pythagoras putavit esse stadiorum circiter centum viginti sex milia, idque esse toni intervallum; a luna autem ad Mercuri stellam, quae stilbon vocatur, dimidium eius, velut hemitonion; hinc ad phosphoron, quae est Veneris stella, fere tantundem, hoc est aliud hemitonion; inde porro ad solem ter tantum, quasi tonum et dimidium;
4 itaque solis astrum abesse a terra tonos tres et dimidium, quod vocatur dia pente, a luna autem duos et dimidium, quod est dia tessaron. A sole vero ad stellam Martis, cui nomen est pyrois, tantumdem intervalli esse, quantum a terra ad lunam, idque facere tonon; hinc ad Iovis stellam, quae phaethon appellatur, dimidium eius, quod faciat hemitonion; tantundem a Iove ad Saturni stellam, cui phaenon nomen est, id est aliud hemitonion; inde ad summum caelum, ubi signa sunt, perinde hemitonion.
5 Itaque a caelo summo ad solem diastema esse dia tessaron, id est duorum tonorum et dimidi, ad terrae autem summitatem ab eodem caelo tonos esse sex, in quibus sit dia pason symphonia. Praeterea multa, quae musici tractant, ad alias rettulit stellas et hunc omnem mundum enarmonion esse ostendit; quare Dorylaus scripsit esse mundum organum dei; alii addiderunt esse id ἑπτάχορδον, quia septem sint vagae stellae, quae plurimum moveantur.
6 Sed his omnibus subtiliter tractandis hic locus non est; quae si vellem in unum librum separatim congerere, tamen in angustiis versarer. Quin potius, quoniam me longius dulcedo musicae abduxit, ad propositum revertor.
Censorinus HOME

cec166.490 vat4929.9

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik