Censorinus, De Die Natali, XII
| 1 | Nec vero incredibile est ad nostros natales musicam pertinere. Haec enim sive in voce tantum modo est, ut Socrates ait, sive, ut Aristoxenus, in voce et corporis motu, sive in his et praeterea in animi motu, ut putat Theophrastus, certe multum obtinet divinitatis et animis permovendis plurimum valet. |
| 2 | Nam nisi grata esset deis inmortalibus, qui ex anima constant divina, profecto ludi scenici placandorum deorum causa instituti non essent, nec tibicen omnibus supplicationibus in sacris aedibus adhiberetur, non cum tibicine Marti triumphus ageretur, non Apollini cithara, non Musis tibiae ceteraque id genus essent adtributa, non tibicinibus, per quos numina placantur, esset permissum aut ludos publice facere ac vesci in Capitolio, aut Quinquatribus minusculis, id est idibus Iuniis urbem vestitu, quo vellent, personatis temulentisque pervagari. |
| 3 | Hominum quoque mentes et ipsae, quamvis Epicuro reclamante, divinae suam naturam per cantus agnoscunt. Denique quo facilius sufferant laborem, vel in navis meatu a rectore sumphonia adhibetur; legionibus quoque in acie dimicantibus etiam metus mortis classico depellitur. |
| 4 | Ob quam rem Pythagoras, ut animum sua semper divinitate imbueret, priusquam se somno daret et cum esset expergitus, cithara, ut ferunt, cantare consueverat, et Asclepiades medicus phreneticorum mentes morbo turbatas saepe per symphonian suae naturae reddidit. Herophilus autem, artis eiusdem professor, venarum pulsus rhythmis musicis ait moveri. |
| 5 | Itaque si et in corporis et in animi motu est harmonia, procul dubio a natalibus nostris musica non est aliena. |