monumenta.ch > Plinius > 9 > 35 > 2 > 12 > 7 > 1 > 9 > 6 > 8 > 5 > 4 > 3 > 20 > 18 > 21 > 2 > 11
Censorinus, De Die Natali, X <<<     >>> XII

Censorinus, De Die Natali, XI

1 His expositis forsitan quidem obscure, sed quam potui lucidissime, redeo ad propositum, ut doceam, quid Pythagoras de numero dierum ad partus pertinentium senserit.
2 Primum, ut supra memoravi generaliter, duos esse partus omnino dixit: alterum minorem, quem vocant septemmestrem, qui decimetducentesimo die post conceptionem exeat ab utero, alterum maiorem decemmestrem, qui edatur die ducentesimo septuagesimo quarto. Quorum prior ac minor senario maxime continetur numero;
3 nam quod ex semine conceptum est, sex, ut ait, primis diebus umor est lacteus, deinde proximis octo sanguineus: qui octo cum ad primos sex accesserunt, faciunt primam symphonian dia tessaron. Tertio gradu novem dies accedunt iam carnem facientes: hi cum sex illis primis collati sescuplam faciunt rationem et secundam symphonian dia pente. Tum deinceps sequentibus duodecim diebus fit corpus iam formatum; horum quoque ad eosdem sex collatio tertiam dia pason reddit symphonian duplici rationi subiectam.
4 Hi quattuor numeri VI, VIII, VIIII, XII coniuncti faciunt dies XXXV. Nec inmerito senarius fundamentum gignendi est: nam eum τέλιον Graeci, nos autem perfectum vocamus, quod eius partes tres: sexta et tertia et dimidia, id est unus et duo et tres, eundem ipsum perficiunt.
5 Sed ut initia seminis et lacteum illud conceptionis fundamentum primitus hoc numero absolvitur, sic hoc initium formati hominis et velut alterum maturescendi fundamentum, quod est quinque et triginta dierum, sexies ductum, cum ad diem ducentesimum decimum pervenit, maturum procreatur.
6 Alter autem ille partus, qui maior est, maiori numero continetur, septenario scilicet, quo tota vita humana finitur, ut et Solon scribit et Iudaei in dierum omnium numeris secuntur Etruscorumque libri rituales videntur indicare. Hippocrates quoque aliique medici in corporum valitudinibus non aliud ostendunt: nam septimum quemque diem crisimon observant.
7 Itaque ut alterius partus origo in sex est diebus, post quos semen in sanguinem vertitur, ita huius in septem; et ut ibi quinque et triginta diebus infans membratur, ita hic pro portione diebus fere quadraginta; quare in Graecia dies habent quadragensimos insignes. Namque praegnans ante diem quadragensimum non prodit in fanum, et post partum quadraginta diebus pleraeque fetae graviores sunt nec sanguinem interdum continent, et parvoli ferme per hos fere morbidi sine risu nec sine periculo sunt. Ob quam causam, cum is dies praeteriit, diem festum solent agitare, quod tempus appellant τεσσερακοστήν.
8 Hi igitur dies quadraginta per septem illos initiales multiplicati fiunt dies ducenti octoginta, id est hebdomadae quadraginta; sed quoniam ultimae illius hebdomadis primo die editur partus, sex dies decedunt et ducentesimus septuagensimus quartus observatur; qui numerus dierum ad tetragonum illum Chaldaeorum conspectum subtiliter congruit:
9 nam cum signiferum orbem diebus CCCLXV et aliquot horis sol circumeat, quarta necesse est parte dempta, id est diebus LXXXXI aliquotque horis, tres quadras reliquis diebus CCLXXIIII non plenis percurrat, usque dum perveniat ad id loci, unde conceptionis initium quadratus aspiciat.
10 Unde autem mens humana dies istos commutationis speculari et arcana naturae rimari potuerit, nemo miretur. Haec enim frequens medicorum experientia pervidit, qui cum multas animadverterent semen non retinere conceptum, conpertum habuerunt id, quod intra sex dies septemve eiciebatur, esse lacteum, et vocaverunt ἒκρυσιν, quod postea autem sanguineum, idque ἐκτρωσμός appellatur.
11 Quod vero ambo partus videntur paribus dierum numeris contineri, Pythagoras inparem laudat, tamen a secta non discrepat: duo enim inpares CCVIIII et CCLXXIII dicit expleri, ad quorum consummationem aliquid ex sequentibus accedere, quod tamen diem solidum non adferat;
12 cuius exemplum videmus tam in anni quam mensis spatio servasse naturam, cum et anni inparem dierum trecentorum sexaginta quinque numerum aliquanto cumulaverit et mensi lunari ad dies undetriginta aliquid addiderit.
Censorinus HOME

cec166.486 vat4929.9

Censorinus, De Die Natali, X <<<     >>> XII
monumenta.ch > Plinius > 9 > 35 > 2 > 12 > 7 > 1 > 9 > 6 > 8 > 5 > 4 > 3 > 20 > 18 > 21 > 2 > 11

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik