Censorinus, De Die Natali, VIII
| 1 | Sed nunc Chaldaeorum ratio breviter tractanda est, explicandumque, cur septimo mense et nono et decimo tantum modo posse homines nasci arbitrentur. |
| 2 | Ante omnia igitur dicunt actum vitamque nostram stellis tam vagis quam statis esse subiectam, earumque vario multiplicique cursu genus humanum gubernari, sed ipsarum motus schemataque et effectus a sole crebro inmutari. Nam ut aliae occasum, nonnullae stationem faciant nosque omnis hac sua disparili temperatura adficiant, solis fieri potentia. |
| 3 | Itaque eum, qui stellas ipsas, quibus movemur, permovet, animam nobis dare, qua regamur, potentissimumque in nos esse moderarique, quando post conceptionem veniamus in lucem; sed hoc per tres facere conspectus. Quid autem sit conspectus et quot eius genera, ut liquido perspici possit, pauca praedicam. |
| 4 | Circulus est, ut ferunt, signifer, quem Graeci vocant zodiacon, in quo sol et luna ceteraeque stellae vagae feruntur. Hic in duodecim partes totidem signis redditas aequabiliter divisus est. Eum sol annuo spatio metitur: ita in unoquoque signo ferme unum mensem moratur. Sed signum quodlibet cum ceteris singulis habet mutuum conspectum, non tamen uniformem cum omnibus: nam validiores alii, infirmiores alii habentur. Igitur quo tempore partus concipitur, sol in aliquo signo sit necesse, et in aliqua eius particula, quem locum conceptionis proprie appellant. |
| 5 | Sunt autem hae particulae in unoquoque signo tricenae, totius vero zodiaci numero CCCLX. Has Graeci moeras cognominarunt, eo videlicet, quod deas fatales nuncupant Moeras, et eae particulae nobis velut fata sunt, nam qua potissimum oriente nascamur plurimum refert. |
| 6 | Sol ergo cum in proximum signum transcendit, locum illum conceptionis aut inbecillo videt conspectu aut etiam nec conspicit: nam plures proximantia sibimet zodia invicem se videre omnino negaverunt; at cum in tertio est signo, hoc est uno medio interposito, tunc primum illum locum, unde profectus est, videre dicitur, sed valde obliquo et invalido lumine; qui conspectus vocatur κατὰ ἐξάγωνον, quia sextam partem circuli subtendit. Nam si, ut a primo zodio ad tertium, sic a tertio ad quintum, inde porro ad septimum ac deinceps alternae lineae emittantur, hexagoni aequilateralis forma in eodem circulo scriberetur. |
| 7 | Hunc quidam conspectum non usquequaque receperunt, quod minimum ad maturitatem partus videbatur conferre; |
| 8 | cum vero in quartum signum pervenit et media duo sunt, videt κατὰ τετράγωνον, quoniam linea illa, qua visus pertendit, quartam partem orbis abscidit. |
| 9 | Cum in quinto autem est tribus interiacentibus mediis, κατὰ τρίγωνον aspicit, nam tertiam signiferi partem visus ille metitur. Quae duae visiones tetragoni et trigoni perquam efficaces incrementum partus multum adminiculant. |
| 10 | Ceterum a loco sexto conspectus omni caret efficientia: eius enim linea nullius polygoni efficit latus; at a septimo zodio, quod est contrarium, plenissimus potentissimusque conspectus quosdam iam maturos infantes educit, qui septemmestres appellantur, quia septimo mense nascuntur. |
| 11 | At si intra hoc spatium maturescere uterus non potuerit, octavo mense non editur - ab octavo enim signo, ut a sexto, inefficax visus - sed vel nono mense vel decimo: |
| 12 | sol enim a nono zodio particulam conceptionis rursum conspicit κατὰ τρίγωνον et a decimo κατὰ τετράγωνον, qui conspectus, ut supra iam dictum est, perquam sunt efficaces. |
| 13 | Ceterum undecimo non putant nasci, quia languido iam radio infirmum lumen κατὰ ἐξάγωνον mittatur; multo minus duodecimo, unde conspectus pro nullo habetur. Itaque secundum hanc rationem ἑπτάμηνοι nascuntur κατὰ διάμετρον, ἐννεάμηνοι autem κατὰ τρίγωνον, δεκάμηνοι vero κατὰ τετράγωνον. |