Censorinus, De Die Natali, VII
| 1 | Superest dicere de temporibus, quibus partus soleant esse ad nascendum maturi; qui locus eo mihi cura maiore tractandus est, quod quaedam necesse est de astrologia musicaque et arithmetica attingere. |
| 2 | Iam primum quoto post conceptionem mense infantes edi soleant, frequenter agitatum inter veteres nondum convenit. Hippon Metapontinus a septimo ad decimum mensem nasci posse aestimavit: nam septimo partum iam esse maturum, eo quod in omnibus numerus septenarius plurimum possit, siquidem septem formemur mensibus, additisque alteris recti consistere incipiamus, et post septimum mensem dentes nobis innascantur, idemque post septimum cadant annum, quarto decimo autem pubescere soleamus. |
| 3 | Sed hanc a septem mensibus incipientem maturitatem usque ad decem perductam, ideo quod in aliis omnibus haec eadem natura est, ut septem mensibus annisve tres aut menses aut anni ad consummationem accedant: |
| 4 | nam dentes septem mensum infanti nasci et maxime decimo perfici mense, septimo anno primos eorum excidere, decimo ultimos, post quartum decimum annum nonnullos, sed omnes intra septimum decimum annum pubescere. Huic opinioni in parte aliqua repugnant alii, in parte consentiunt. |
| 5 | Nam septimo mense parere mulierem posse plurimi adfirmant, ut Theano Pythagorica, Aristoteles peripateticus, Diocles, Euenor, Straton, Empedocles, Epigenes multique praeterea, quorum omnium consensus Euryphonem Cnidium non deterret id ipsum intrepide pernegantem. |
| 6 | Contra eum ferme omnes Epicharmum secuti octavo mense nasci negaverunt; Diocles tamen Carystius et Aristoteles Stagirites aliter senserunt. Nono autem et decimo mense cum Chaldaei plurimi et idem supra mihi nominatus Aristoteles edi posse partum putaverint, neque Epigenes Byzantius non fieri posse contendit, nec Hippocrates Cous decimo; ceterum undecimum mensem Aristoteles solus recipit, ceteri universi inprobarunt. |