monumenta.ch > Plinius > 9 > 35 > 2 > 12 > 7 > 1 > 9 > 6
Censorinus, De Die Natali, V <<<     >>> VII

Censorinus, De Die Natali, VI

1 De conformatione autem partus nihilo minus definite se scire Alcmaeon confessus est, ratus neminem posse perspicere, quid primum in infante formetur. Empedocles, quem in hoc Aristoteles secutus est, ante omnia cor iudicavit increscere, quod hominis vitam maxime contineat; Hippon vero caput, in quo est animi principale; Democritus alvum cum capite, quae plurimum habent ex inani; Anaxagoras cerebrum, unde omnes sunt sensus. Diogenes Apolloniates ex umore primum carnem fieri existimavit, tum ex carne ossa nervosque et ceteras partes enasci;
2 at stoici una totum infantem figurari dixerunt, ut una nascitur aliturque. Sunt qui id opinentur ipsa fieri natura, ut Aristoteles adque Epicurus; sunt qui potentia spiritus semen comitantis, ut stoici ferme universi; sunt qui aetherium calorem inesse arbitrentur, qui membra disponat, Anaxagoran secuti.
3 Utcumque tamen formatus infans quem ad modum in matris utero alatur, duplex opinio est. Anaxagorae enim ceterisque conpluribus per umbilicum cibus administrari videtur; at Diogenes et Hippon existimarunt esse in alvo prominens quiddam, quod infans ore adprehendat et ex eo alimentum ita trahat, ut, cum editus est, ex matris uberibus.
4 Ceterum ut mares feminaeve nascantur, quid causae esset varie ab isdem philosophis proditum est. Nam ex quo parente seminis amplius fuit, eius sexum repraesentari dixit Alcmaeon; ex seminibus autem tenuioribus feminas, ex densioribus mares fieri Hippon adfirmat;
5 utrius vero parentis principium sedem prius occupaverit, eius reddi naturam Democritus rettulit; at inter se certare feminae et maris, et penes utrum victoria sit, eius habitum referri auctor est Parmenides.
6 Ex dextris partibus profuso semine mares gigni, at e laevis feminas, Anaxagoras Empedoclesque consentiunt, quorum opiniones, ut de hac specie congruae, ita de similitudine liberorum dispariles; super qua re Empedoclis disputata ratio talis profertur:
7 si par calor in parentum seminibus fuit, patri similem marem procreari; si frigus, feminam matri similem. Quodsi patris calidius erit et frigidius matris, puerum fore, qui matris vultus repraesentet; at si calidius matris, patris autem fuerit frigidius, puellam futuram, quae patris reddat similitudinem.
8 Anaxagoras autem eius parentis faciem referre liberos iudicavit, qui seminis amplius contulisset. Ceterum Parmenidis sententia est, cum dexterae partes semina dederint, tunc filios esse patri consimiles, cum laevae, tunc matri.
9 Sequitur de geminis, qui ut aliquando nascantur, modo seminis fieri Hippon ratus est: id enim cum amplius est, quam uni satis fuit, bifariam deduci.
10 Id ipsum ferme Empedocles videtur sensisse: nam causas quidem, cur divideretur, non posuit, partiri tantum modo ait, et si utrumque sedes aeque calidas occupaverit, utrumque marem nasci, si frigidas aeque, utramque feminam; si vero alterum calidiorem, alterum frigidiorem, dispari sexu partum futurum.
Censorinus HOME

cec166.470 vat4929.9

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik