Censorinus, De Die Natali, V
| 1 | Hactenus de prima hominum origine; ceterum quod ad praesentes nostros pertinet natales eorumque initia, quam potero conpendio dicam. |
| 2 | Igitur semen unde exeat, inter sapientiae professores non constat. Parmenides enim tum ex dextris tum e laevis partibus id ire putavit. Hipponi vero Metapontino, sive, ut Aristoxenus auctor est, Samio ex medullis profluere semen videtur, idque eo probari, quod post admissionem pecudum si quis mares interimat, medullas utpote exhaustas non reperiat. Sed hanc opinionem nonnulli refellunt, ut Anaxagoras Democritus et Alcmaeon Crotoniates: |
| 3 | hi enim post gregum contentionem non medullis modo verum et adipe multaque carne mares exhauriri respondent. |
| 4 | Illud quoque ambiguam facit inter auctores opinionem, utrumne ex patris tantum modo semine partus nascatur, ut Diogenes et Hippon stoicique scripserunt, an etiam ex matris, quod Anaxagorae et Alcmaeoni nec non Parmenidi Empedoclique et Epicuro visum est. |