Censorinus, De Die Natali, IV
| 1 | Quoniam aetas a die natali initium sumit suntque ante hunc diem multa, quae ad hominum pertinent originem non alienum videtur de iis prius dicere, quae sunt natura priora. Igitur quae veteribus de origine humana fuerint opiniones, ex his quaedam breviter exponam. |
| 2 | Prima et generalis quaestio inter antiquos sapientiae studiosos versata est, quod, cum constet homines singulos ex parentium seminibus procreatos successione prolis multa saecula propagare, alii semper homines fuisse nec umquam nisi ex hominibus natos adque eorum generi caput exordiumque nullum extitisse arbitrati sunt, alii vero fuisse tempus, cum homines non essent, et his ortum aliquem principiumque natura tributum. |
| 3 | Sed prior illa sententia, qua semper humanum genus fuisse creditur, auctores habet Pythagoran Samium et Ocellum Lucanum et Archytan Tarentinum omnesque adeo Pythagoricos; sed et Plato Atheniensis et Xenocrates et Dicaearchus Messenius itemque antiquae Academiae philosophi non aliud videntur opinati; Aristoteles quoque Stagirites et Theophrastus multique praeterea non ignobiles peripatetici idem scripserunt, eiusque rei exemplo dicunt, quod negant omnino posse reperiri, avesne ante an ova generata sint, cum et ovum sine ave et avis sine ovo gigni non possit, |
| 4 | itaque et omnium, quae in sempiterno isto mundo semper fuerunt futuraque sunt, aiunt principium fuisse nullum, sed orbem esse quendam generantium nascentiumque, in quo unius cuiusque geniti initium simul et finis esse videatur. |
| 5 | Qui autem homines aliquos primigenios divinitus naturave factos crederent multi fuerunt, sed aliter adque aliter haec existimatione versari. |
| 6 | Nam ut mittam, quod fabulares poetarum historiae ferunt, homines primos aut Promethei molli luto esse formatos aut Deucalionos Pyrrhaeque duris lapidibus enatos, quidam ex ipsis sapientiae professoribus nescio an magis monstruosas certe non minus incredibiles rationum suarum proferunt opiniones. |
| 7 | Anaximander Milesius videri sibi ex aqua terraque calefactis exortos esse sive pisces seu piscibus simillima animalia; in his homines concrevisse, fetusque ad pubertatem intus retentos, tunc demum ruptis illis viros mulieresque, qui iam se alere possent, processisse. Empedocles autem egregio suo carmine, quod eius modi esse praedicat Lucretius, ut vix humana videatur stirpe creatus, tale quiddam confirmat: |
| 8 | primo membra singula ex terra quasi praegnate passim edita, deinde coisse et effecisse solidi hominis materiam igni simul et umori permixtam. Cetera quid necesse est persequi, quae non capiant similitudinem veritatis? Haec eadem opinio etiam in Parmenide Veliate fuit pauculis exceptis ab Empedocle dissensis. |
| 9 | Democrito vero Abderitae ex aqua limoque primum visum esse homines procreatos. Nec longe secus Epicurus: is enim credidit limo calfacto uteros nescio quos radicibus terrae cohaerentes primum increvisse et infantibus ex se editis ingenitum lactis umorem natura ministrante praebuisse, quos ita educatos et adultos genus hominum propagasse. |
| 10 | Zenon Citieus, stoicae sectae conditor, principium humano generi ex novo mundo constitutum putavit, primosque homines ex solo adminiculo divini ignis, id est di providentia, genitos. |
| 11 | Denique etiam vulgo creditum est, ut plerique genealogiae auctores sunt, quarundam gentium, quae ex adventicia stirpe non sint, principes terrigenas esse, ut in Attica et Arcadia Thessaliaque, eosque autochthonas vocitari. In Italia, ut poeta cecinit, Nymphas indigenasque Faunos nemora quaedam tenuisse non difficile rudis antiquorum credulitas recepit. |
| 12 | Nunc vero eo licentiae poeticae processit libido, ut vix auditu ferenda confingat: post hominum memoriam progeneratis iam gentibus et urbibus conditis homines e terra diversis modis editos, ut in Attica fertur regione Erichthonius ex Vulcani semine humo exortus, et in Colchide vel Boeotia consitis anguis dentibus armati spartoe, e quibus mutua caede inter se necatis pauci superasse traduntur, qui in conditu Thebarum Cadmo fuerint adiumento; |
| 13 | nec non in agro Tarquiniensi puer dicitur divinitus exaratus nomine Tages, qui disciplinam cecinerit extispicii, quam lucumones tum Etruriae potentes exscripserunt. |