monumenta.ch > Plinius > 9 > 35 > 2 > 12 > 7 > 1
>>> Censorinus, De Die Natali, II

Censorinus, De Die Natali, I

1 Munera ex auro vel quae ex argento nitent, caelato opere quam materia cariora, ceteraque hoc genus blandimenta fortunae inhiet is, qui vulgo dives vocatur: te autem, Quinte Caerelli, virtutis non minus quam pecuniarum divitem, id est vere divitem, ista non capiunt:
2 non quod eorum possessionem vel etiam usum a te omnino abegeris, sed quod sapientium disciplina formatus satis liquido conperisti huius modi sita in lubrico bona malave per se non esse, sed τῶν μέσων, hoc est bonorum malorumque media censeri.
3 Haec, ut comicus ait Terentius, perinde sunt, ut illius est animus, qui ea possidet; qui uti scit, ei bona; illi, qui non utitur recte, mala.
4 Igitur quoniam quisque non quanto plura possidet, sed quanto pauciora optat, tanto est locupletior, opes tibi in animo maximae, et eae quidem, quae non modo bona generis humani praecedant, sed quae ad deorum inmortalium aeternitatem penitus accedant. Quod enim Xenophon Socraticus dicit: nihil egere est deorum, quam minime autem proximum a deis.
5 Quare cum dona pretiosa neque tibi per animi virtutem desint, nec mihi per rei tenuitatem supersint, quodcumque hoc libri est meis opibus conparatum natalicii titulo tibi misi;
6 in quo non, ut plerisque mos est, aut ex ethica parte philosophiae praecepta ad beate vivendum, quae tibi scriberem, mutuatus sum, aut ex artibus rhetorum locos laudibus tuis celebrandis persecutus - ad id enim virtutum omnium fastigium ascendisti, ut cuncta ista, quae vel sapienter monentur vel facunde praedicantur, vita moribusque superaveris - sed ex philologis commentariis quasdam quaestiunculas delegi, quae congestae possint aliquantum volumen efficere,
7 idque a me docendi studio vel ostentandi voto non fieri praedico, ne in me, ut vetus adagium est, iure dicatur: sus Minervam.
8 Iam vero cum tuo collatu scirem me plura didicisse, ne beneficiis tuis viderer ingratus, nostrorum veterum sanctissimorum hominum exempla sum secutus.
9 Illi enim quod alimenta patriam lucem se denique ipsos dono deorum habebant, ex omnibus aliquid deis sacrabant, magis adeo ut se gratos adprobarent, quam quod deos hoc arbitrarentur indigere.
10 Itaque cum perceperant fruges, ante quam vescerentur, deis libare instituerunt, et cum agros adque urbes deorum munere possiderent, partem quandam templis sacellisque, ubi eos colerent, dicaverunt; quidam etiam pro cetera corporis bona valetudine crinem deo sacrum pascebant:
11 ita ego, a quo plura litteris percepi, tibi haec exigua reddo libamina.
Censorinus HOME


© 2006 - 2026 Monumenta Informatik