monumenta.ch > Ovidius > 5 > 2 > 11 > 5 > 2 > 1 > 17 > 9 > 25 > 29 > 4 > 13 > 23 > 8 > 12 > 5 > 15 > 11 > 27 > 3 > 16 > 8 > 10 > 11 > 19
Celsus, de Medicina, 8, XVIII De palma luxata. <<< >>> XX De femore luxato.
Celsus, de Medicina, 8, XIX De digitis luxatis.
1 At in digitis totidem fere casus eademque signa sunt, quae in manibus. Sed in his extendendis non aeque vi opus est, quom et articuli breviores et nervi minus validi sint. Super mensam tantummodo intendi debent, qui vel in priorem vel in posteriorem partem exciderunt; tum ima palma conpelli: at id, quod in latus elapsum est, digitis restitui.
Celsus HOME
bsb35315.434