monumenta.ch > Ovidius > 5 > 2 > 11 > 5 > 2 > 1 > 17 > 9 > 25 > 29 > 4 > 13
Celsus, de Medicina, 8, XII De maxilla luxata. <<< >>> XIV De spina luxata.
Celsus, de Medicina, 8, XIII De capite luxato.
1 Caput duobus processibus in duos sinus summae vertebrae demissis super cervicem contineri in prima parte proposui. Hi processus interdum in posteriorem partem excidunt; quo fit, ut, qui nervi sunt sub occipitio, extendantur, mentum pectori adglutinetur, neque bibere is, neque loqui possit, interdum sine voluntate semen emittat; quibus celerrime mors supervenit. Ponendum autem hoc esse credidi, non quo curatio eius rei ulla sit, sed ut res indiciis cognosceretur et non putarent sibi medicum defuisse, si qui sic aliquem perdidissent.
Celsus HOME
bsb35315.430